Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAUPER

PAUPER, Caelius Aurelianus Siccensis lib. 1. Chron. cap. 1: Sicut enim Themison ait, est natura caput carnibus Pauperum, et nervosum, et duris cutibus et capillis obtectum. Ubi pauperum dixit pro carens.

Paupertas, Simili notione, defectus. Gregorius Turonensis lib. 5. cap. 5: O si te habuisset Massilia Sacerdotem, nunquam naves oleum aut reliquas species detulissent, nisi tantum chartam, quo majorem opportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes. Sed Paupertas chartae finem imponit verbositati. Apud S. Columbanum Instruct. 12. Fidei paupertas, etc. pro defectu fidei. Rabanus Poem. 13: Jam mihi concessit bonitas tua discere libros,   Sed me Paupertas suffocat ingenii. Marbodus in Vita S. Roberti Abb. Casaedei n. 1: Neque enim timendum est ne Paupertas orationis divitias rerum exhauriat. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 6. pag. 12: Serenissimus princeps,... nec in molem Titaniam indecenter elatus, nec in pigmeae brevitatis Paupertatem dejectus, mediocri statura decenter enituit.