Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANTE

ANTE et Retro, Forma corporis inclinandi apud Monachos usitata. Spicileg. MS. Fontanell. pag. 187. Ut novitius regulariter sciat inclinare; scilicet non dorso arcuato, ut quibusdam negligentibus est familiare, sed ita ut dorsum sit submissius quam lumbi, et caput submissius quam dorsum... quando intramus chorum... vel inde recedimus cum Ante et Retro similiter inclinamus. Et pag. 189: Circuitus Ante et Retro providentiam et sollicitudinem significat, etc. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 16: Quam inclinationem nos per ipsum Ante et Retro appellamus, quia incipit contra Orientem et finit contra Occidentem, etc.