Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAUPERO

PAUPERO, (PAUPERARE) Pauperem facere, Gall. Appauvrir. Vox veteribus nota apud Nonium. Glossae antiquae MSS.: Pauperantur, pauperes efficiuntur. S. Paulinus in Epist. pag. 212: Ergo nunc istic Pauperemur, ut tunc ibi locupletemur. Charta fundationis S. Silvani tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 489: A remuneratore Christo procul dubio mercedem recepturus est, pro quibus se in terra Pauperaverit. Chromaticus Aquileiensis Episc. Homil. 2: Talium ergo pauperum Dominus docet esse regnum coelorum, qui se causa religionis ac fidei seculo Pauperaverunt, ut locupletum S. Spiritum possiderent. Utitur etiam Petrus Blesens. sermone 6.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Pauperare, Estre povre.

Depauperare, Privare. Alanus de Insulis in Anticlaudiano lib. 4. de Luna: Quomodo junctus ei Phoebus Depauperat illam Luce, etc. Idem in Planctu Naturae: Quo Phoebus noctem propriis Depauperat horis. Ibidem: Sororem etiam quam sui splendoris Depauperaverat ornamentis,... jubet occurrere. Adde pag. 301. et in lib. 4. Anticlaudiani cap. 6. lib. 6. cap. 2. lib. 7. cap. 5. Pauperare, eadem notione, usurpat Horat. lib. 2. Sat. 5: Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te Contentum cassa nuce Pauperet.

Paupertare, Idem quod Pauperare. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. in Praefat.: Et hi maxime qui videntur esse rectores, modis omnibus quibus possunt, conculcant et Paupertant. S. Bernardus Epist. 442: Ibi superbi humiliantur, ibi Paupertantur divites, etc. Vide Savaronem ad Sidonii lib. 2. Epist. 2.

Pauperescere, Pauperari. Eliae Episc. Jerosol. Epist. encyclica apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 434: Qui ipse (Christus) dives existens, pauper factus est pro nobis, ut nos divites existentes in peccatis Pauperescamus spiritu.