Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAX

PAX, Venia, dimissio, et absolutio delictorum quae fit a Sacerdote, reconciliatio, communio, seu potius admissio poenitentis in communionem Ecclesiae: quae Pax Ecclesiae dicitur in Concilio Taurin. can. 6. Aurelianensi III. can. 16. Aurelian. IV. can. 13. 26. S. Cyprianus Epist. 11: Cum ante actam poenitentiam, ante exomologesim gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo et clero in poenitentiam impositam, offerre lapsis Pacem, et Eucharistiam dare, id est, sanctum Domini profanare, audeant. Epist. 23: Mandat Pacem dari, et peccata dimitti. Epist. 52: Ut lapsis, infirmis, et in exitu constitutis Pax daretur. Et lib. de Lapsis: Ante expiata delicta, ante exomologesim factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu Sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, Pacem putant esse, quam quidam verbis fallacibus venditant. Atque hac notione usurpat passim idem Cyprianus, quomodo etiam accipitur in Concilio Eliberit. can. 61. et in Consult. Zachaei lib. 2. cap. 18.

Pacem a Martyribus et Confessoribus, libellis ab eis acceptis, expetere, impetrare, habet non semel idem Cyprianus Epist. 14. 15. etc. ut et Tertullianus ad Martyr.: Pax vestra bellum est illi: quam pacem quidam in Ecclesia non habentes, a Martyribus in carcere exorare consueverunt. Quae quidem pax, inquit Pamelius, non aliud videtur fuisse quam relaxatio satisfactionis per Episcopum poenitentibus impositae, atque ad Ecclesiae communionem ante expletum praescriptae poenitentiae tempus admissio. Eorum autem libellorum formulam tradit idem Cyprianus Epist. 22: Cum Benedictus Martyr Paulus adhuc in corpore esset vocavit me, et dixit mihi, Luciane, coram Christo tibi dico, ut si quis post arcessi tionem meam abs te Pacem petierit, des in nomine meo.

Pax Vobis, Prima vox Domini ad discipulos, quando eis post Resurrectionem apparuit. Est autem formula salutationis ad populum in Missa, qua Episcopi utuntur, ut auctor est Alcuinus lib. de Divin. offic. cap. Quid significent vestimenta. Beletus de Divin. offic. cap. 36. ait orationem qua Sacerdos populum salutat, Dominus vobiscum, sumptam ex veteri Testamento, ex libro Ruth, pertinere ad minores Sacerdotes: aliam vero, Pax vobis, sumptam ex Evangelio, solum spectare ad Episcopos, et qui iis sunt superiores: Quo, inquit, sane illud expresse innuitur, quod novum Testamentum dignius sit veteri. Ordo Romanus: Postea salutans populum Pontifex, dicit, Pax vobiscum, sive Pax vobis; Sacerdos autem, Dominus vobiscum, etc. Ad calcem Chronici Reicherspergensis addita sunt quaedam a Christ. Gewoldo Diplomata Pontificum Roman. atque in iis unum Leonis VII. PP. ubi haec habentur: Consultum est etiam, utrum Episcopi Pax vobis, an Dominus vobiscum pronunciare debeant. Sed non aliter per omnem provinciam tenendum est, quam in sancta Rom. Ecclesia. In Dominicis enim diebus et praecipuis festivitatibus, atque Sanctorum natalitiis, Gloria in excelsis Deo, et Pax vobis pronunciamus. In diebus vero Quadragesimae, et in IV. Temporibus, sive in vigiliis Sanctorum, et in reliquis jejuniorum diebus, Dominus vobiscum tantum dicimus. Vide Lambertum in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 8. Durandum lib. 4. cap. 14. n. 7. Goarum ad Eucholog. pag. 145. et Menardum ad lib. Sacramentorum Gregorii M. pag. 66.

Pax Domini, Idem quod Pax vobis. Joan. Abrincensis Episcop. de Offic. Eccl.: Quod solus Episcopus salutando populum, Pax Domini dicit, ostendit eum esse vicarium Christi, qui resurgens a mortuis, pacem Apostolis nunciavit.

Pacem Dare, Osculari: osculum enim, pacis est symbolum et concordiae. Diurnus Romanus cap. 2. tit. 8. de Summo Pontifice: Deinde ascendit ad sedem et dat Pacem omnibus Sacerdotibus. Vita S. Sifredi Episcopi Carpentoratensis apud Vinc. Baralem: Cumque ex more Pacem omnibus daret, caecum osculatur, etc. Historia de exilio S. Martini PP. pag. 101: Et surgens.... dicit ad unum concurrentium sibi dilectum, qui erat ibi: Veni, domine frater, et da mihi Pacem.,.. non valens ergo, et aiebat, exhibere seipsum, vocante eum beato ad osculum, irrugiit frater ut leo. Anastasius in Stephano IV. PP.: Et ibidem similiter in sella Pontificali sedens, tribuensque denuo, ut mos est, Pacem, ascendit rursum, et mensam, ut assolent Pontifices, tenuit. Concilium Duziacense I. part. 2. cap. 33: Tunc domnus Rex Pacem illi dedit, et ego (Hincmarus) post illum. Vetus Expositio Missae: Deinde dat Pacem altari, vel patenae. Pacem facere, in Addit. 3. ad Capitul. cap. 35: Oblationem quoque et Pacem in ecclesia facere jugiter admoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa Pace vera unanimitas et concordia demonstratur. Pacem offerre, in Regula SS. Patrum cap. 8. Exhibere Pacem peregrino advenienti, in Regula Patrum ad Monachos cap. 3. Sociari hospiti advenienti in Pace, eidem Pacis osculum offerre, in Regula S. Benedicti cap. 53. Vide Osculum pacis, et Glossar. med. Graecit. voce Εἰρήνη col. 354.

Pax, Instrumentum, quod inter Missarum solemnia populo osculandum praebetur. Missale Mozarabum: Et statim det (Sacerdos) Pacem diacono vel puero, et puer populo. Concil. Hispal. ann. 1512. inter Hispan. tom. 4. pag. 9: Item ad evitanda inconvenientia et tollendum impedimentum quod causatur divino officio.... mandamus ut Pax non vadat per ecclesiam, sed ponatur in loco, in quo commode illi qui devotione fuerint moti, illam capere valeant. Ibid. pag. 26. ex Constitut. Card. de Mendoza: Item quia reperimus quod fere in omnibus ecclesiis .... solet porrigi Pax cum patenis consecratis (quod cedit in dedecus et vilipendium dictarum patenarum)..... propterea mandamus ut in omnibus ecclesiis fiant Paces argenteae vel ligneae tam pro viris quam pro mulieribus.

Necrol. eccl. Paris. Ms.: Dedit ipsa domina (Margareta de Rupeguidonis) ad usum dictarum Missarum unam calicem cum una paneta, duas burettas, unam Pacem, totum de argento deaurato, etc.

Pax Bandita, Publicata, denuntiata, in Chr. Tarvis. apud Murator. tom. 19. col. 876. Vide in Bannum 1.

Pax Dei et Ecclesiae. Vide, Treva Dei.

Pax Beatae Mariae. Hist. Occit. tom. 3. inter Probat. col. 153: Anno ab incarnatione Domini mclxxxiii. Philippo Francorum rege regnante, Guillelmo Usetiae Nemausensi episcopo existente, eodem anno quo pax Beatae Mariae incoepit et divulgata fuit. Quae pertinent ad celebrem illam societatem in ecclesia Aniciensi, miraculo, ut putabant, praeeunte, initam anno 1183. qua confratribus pacem ubique restaurare propositum erat. Vide lib. 19. ejusd. Hist. pag. 63.

Pacis Ordo. Vide supra Ordo fidei et pacis.

Pax Ecclesiae, Immunitas, privilegia quibus illa munitur, quae quis infrinxit, reus fit fractae pacis Ecclesiae. Concilium Berghamstedense anno 697. cap. 2: Pacis Ecclesiae (quod Mundburgum vocant) 50. solidorum esto compensatio. Ita pax Ecclesiae accipitur in Capitulari Bajwarior. ann. 788. cap. 2. in Capitulari ann. 801. cap. 2. in Capitul. ann. 808. cap. 2. in Capitul. 1. ann. 810. cap. 18. in Capitul. 2. ann. 813. cap. 2. in Lege Longob. lib. 1. tit. 14. cap. 14. Carol. M. 80. etc.

Pax Ecclesiae, de reis qui ad Ecclesias, veluti ad asylum confugiunt: tum enim pacem ecclesiae habere dicuntur. Capitularia Caroli M. lib. 5. cap. 90. 155. et Conc. Moguntiac. cap. 39: Reum confugientem ad Ecclesiam.... rectores Ecclesiarum Pacem, et vitam ac membra et obtinere studeant. Lemma capitis est, Ut Ecclesiae Pacem habeant. Capitulatio ejusdem Caroli de Partibus Saxoniae cap. 1: Si quis confugium fecerit in Ecclesiam, nullus eum de Ecclesia per violentiam expellere praesumat, sed Pacem habeat usque dum ad placitum praesentetur, et propter honorem Dei, Sanctorumque Ecclesiae ipsius reverentiam, concedatur ei vita et omnia membra. Vide Capitulare Bajwarior. ann. 788. cap. 2. Fleta lib. 1. cap. 29. § 1: Constitutum est enim quod Ecclesia Anglicana sua habeat jura, libertatesque suas illaesas. Item quod Pax Ecclesiae et terrae inviolabiliter observetur, ita quod communis justitia singulis pariter exhibeatur. Apud Rogerium Hovedenum pag. 777. Philippus Bellovacensis Episcopus, qui in turri Rothomagensi servabatur captivus, evocatus in hospitium Alienoris Reginae Angliae, dum transiret per atrium cujusdam Ecclesiae, arrepto ejusdem Ecclesiae annulo, exclamavit dicens, Peto Pacem Dei et Ecclesiae. Lege quippe Edwardi cap. 6: Quicunque reus vel noxius ad Ecclesiam causa praesidii confugerit, ex quo atrium Ecclesiae tenuerit, a nemine insequente nullatenus apprehenditur. De hac pace Ecclesiae intelligenda etiam Charta Adelstani Regis Anglor. in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 173: Sciatis quod ego confirmo Ecclesiae et Capitulo Ripon. Pacem suam, et omnes libertates et consuetudines suas. Adde pag. 377. Concilium AEnhamense ann. 1009. cap. 9. Leges vernaculas Willelmi Nothi cap. 1. Ricardum Hagustaldensem in Descriptione Hagustaldensis Ecclesiae cap. 14. eumdem de Episcopis Hagustald. cap. 5. etc. Quando vero jure asyli donatae fuerint aedes sacrae apud Christianos, sat multis docet Jac. Gothofredus ad leg. 1. Cod. Th. de His qui ad Eccles. confug. (9. 45.)

Apud Anglos qui ad Ecclesiam confugiebat, aut locum alium religiosum, vel asyli privilegio donatum, siquidem crimen, de quo incusabatur, a se admissum fateretur, regnum abjurare tenebatur, et eligere portum aliquem, per quem transire posset ad terram aliam extra regnum Angliae, quia non tenebatur abjurare terram et potestatem Regis praecise, sed tantum regnum Angliae. Quo casu computari ei debebant rationabiles dietae usque ad portum illum, (aut transitum per talem villam, si per continentem exire eligeret) et debebat ei interdici ne exiret regiam viam, nec moram faceret alicubi per duas noctes,... sed semper tenderet recta via ad portum, ita quod ibi esset ad diem sibi datum, et quod transfretaret, quam cito navem haberet et ventum, nisi tempestate esset aut aliquo imminenti periculo impeditus. Morari autem poterat in Ecclesia per 40. dies, nec intererat, an esset tantum accusatus vel judicio condemnatus. Haec fere Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 16. § 1. et auctor Fletae lib. 1. cap. 29. Vide Abjuratio 1. Dextri, Immunitas, et Salvitas.

Pax Totius Hebdomadae, id est, Integra. Gerardus in Mirac. S. Adalhardi saec. 4. Benedict. part. 1. pag. 361: Requiruntur reliquiae: ad reliquias ut quaeque loca sibi adjacent conferuntur, ibique pacis inviolabile pactum confirmatur. Ita Ambianenses et Corbeienses cum suis patronis conveniunt, integram Pacem, id est totius Hebdomadae decernunt, et ut per singulos annos ad id confirmandum Ambianis in die festivitatis sancti Firmini redeant, unanimiter Deo repromittunt. Vide Treva.

Pax Firma, Securitas, immunitas a quavis molestia, Gall. Sûreté. Charta Henrici Vinton. Episcopi ann. 1144. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 100: Cum in literas quas novissime vobis direxi, firmam Pacem omnibus ad feriam meam venientibus a vobis et vestris dari quesierim, etc.

Pax Regis, Regia protectio, Sauvegarde Royale. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 30: De his quos vult domnus Imperator Christo propitio ut Pacem ac defensionem habeant in regno suo, id sunt, qui ad suam clementiam festinant aliquid nuntiare cupientes, sive ex Christianis, sive ex paganis, aut propter inopiam vel propter famem suffragantiam quaerunt, ut nullus eos sibi servitio constringere vel usurpare audeat, neque alienare, neque vendere; sed ubi sponte manere voluerint, sub defensione domni Imperatoris ibi habeant suffragia in sua eleemosyna. Concilium AEnhamense ann. 1009. can. 9: Fruatur unaquaeque Ecclesia pace Dei, Pace Regis, et Pace omnium Ecclesiarum. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 53: Omnis homo Pacem habeat, quam Rex ei dabit. Cap. 76. de crimine homicidii: Et cum hoc factum erit, elevetur inter eos Pax Regis. Statuta Davidis II. Regis Scotiae cap. 31: Firma pax teneatur et servetur ubique per totum regnum, inter omnes subditos Domini Regis ad Pacem suam existentes: ita quod nullus de caetero moveat guerram contra vicinos suos quoscunque, sub poena plenariae forisfacturae. In Speculo Saxonico lib. 3. art. 2. Clerici dicuntur Pace quotidiana imperii communiri.

Ad Pacem Redire dicitur Utlagatus et proscriptus, cum a Rege recipitur, ejusque pacem, qua caeteri subditi fruuntur, denuo consequitur. Bracton. lib. 3. Tract. 2. cap. 11. § 2. de malefactore: Oportet quod redeat ad Pacem infra tempus praefinitum, vel quasi inobediens legi.... utlagetur. Cap. 14. § 12: Non enim poterit Rex gratiam facere cum injuria et damno aliorum: poterit quidem dare quod suum est, hoc est, Pacem suam, quam utlagatus amisit, etc.

Pacem Jurare, dicebantur privati qui inter se dissidiis compositis, pacem sibi invicem solemni juramento asserebant, cujus violator a Rege mulctabatur. Ordinat. Caroli Joannis Reg. primogen. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 129: Nous ne ferons pardons, ne remissions de murdres,.... de trieves, asseuremens, ou Paix jurées, rompuës ou brisées.

Pacem Proclamare, Silentium indicere, quomodo etiamnum cum alios silere jubemus, Paix, Paix, dicimus. Si quando enim pax publica infringeretur, tum ab omnibus jurgantes admonebantur pacis indictae, hacce voce, Pax: quod maxime in duellis obtinuit, ne quis decertantium partes amplecteretur. Quoniam Attachiamenta cap. 73. de poena non silentis tempore duelli: Item statutum est, quod postquam Pax proclamatur in Palatio Domini Regis, vel in platea, ubi pugna duorum hominum vadiatur: nemo loquatur praeter eos qui debent custodire plateam aut Palatium... et si quis, postquam Pax tueri debet, loquutus fuerit, etc. Statuta MSS. Caroli I. Reg. Sicul. cap. 38: De garder Paix en jugement. Silence est une maniere de nourrir Paix. Por ce nos, qui volons chastier les folies de ceus, qui par lour clamors troublent aucunefois l'ordre des droits, establissons, etc. Le Roman de Philippe de Macedoine MS.: Li Rois li dist, faites Pais, Escoutez ce que dire je vueil.

Pais, pro venia, licentia, usurpat MS.: De tout le lor rienz ne demande Fors le marchié de la viande, Pais de venir et Pais d'aler, Et Pais de viande achater.

Littera Pacis, quam vulgo Remissionem vocant, quae criminis admissi abolitionem continet, et a solo Rege concedi et impetrari solet pro quolibet crimine, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiae cap. 2. § 5.

Pax Regis multiplex esse dicitur in Legibus Edwardi Confessor. cap. 12. scilicet ipsius manu, vel brevi data, vel in diebus coronationis, vel in praecipuis anni festivitatibus, vel in quatuor viis regalibus, vel denique in majoribus fluviis. Adde Henricum Knyghtonem lib. 4. de Eventibus Angliae cap. 4.

Pax Regis ipsius manu vel brevi data, quam Angli vocant Cyninges hante sealde gryth, eadem est cum regia protectione, quae brevi seu diplomate Regis manu subscripto, alicui, vel Ecclesiis conceditur. Capitulare 2. ann. 802. cap. 17: De his quos volumus ut Pacem habeant, et defensionem per regna Christo propitio nostra.

Pax Regis quae ab ipso datur cum primum coronatur, et dies durat octo; de qua praeterea agunt eaedem Leges Edwardi Confess. cap. 31.

Pax Regis in praecipuis anni festis, in Natali scilicet Domini per dies octo, totidem in Paschate, et totidem in Pentecoste, cap. 12. et 31.

Pax Regis in quatuor praecipuis Angliae viis regalibus, de quibus in voce Erminstreat, et in voce, Cheminus, egimus. Pacis istius mentio est etiam in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 30. et apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 23. § 1. Matth. Westmonaster. ann. 1224: Incipiens ergo Falcasius recalcitrare, cepit quasi in hostili guerra unum de Justitiariis Regis, scilicet Henricum de Braibrok, in Pace Regis per stratam regiam itinerantem. Cheminus regis infractus, in Epist. Sugerii Abbatis 120. Chimini vero minores de civitate ad civitatem ducentes, et de burgis ad burgos,.... sub lege comitatus sunt, ut est in Legibus Edwardi Confessoris.

Pax Regis in aquis nominatorum fluviorum, quorum navigio de diversis locis victualia deferuntur civitatibus vel burgis. Aquae vero minores, perinde ac chemini minores sub lege Comitatus sunt.

Pax Curiae Regis, Quae scilicet contineri debet intra Curiae ipsius terminos, qui ita describuntur in Legibus Henrici I. Regis Angliae cap. 16. cujus titulus est, de Pace Curiae Regis: Nam longe debet esse Pax Regis a porta sua ubi residens erit a quatuor partibus loci illius, hoc est, quatuor (in aliis Codd. tria) miliaria et tres quarantenae, et novem acrae latitudine, et novem pedes, et novem palmae, et novem grana ordei. Multus sane respectus esse debet, ac multa diligentia, ne quis Pacem Regis infringat, maxime in ejus vicinia. Adde cap. 68. et Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 25. § 1. Charta Witlafii Regis Merciorum apud Ingulphum pag. 856: Quicunque in Regno meo pro quocunque delicto, reus inventus et legibus obnoxius fuerit, si fugerit ad dictum Monasterium,.... sicut in asylo, vel in camera mea propria, Pace mea et impunitate gaudeat. Vide praeterea Capitularia Carlomanni Regis tit. 3. cap. 1. et Virga 3.

Idem videtur quod Bannum Regis dicitur in Capitul. 2. Caroli M. ann. 813. cap. 2: Ut ecclesiae, viduae, pupilli per Bannum Regis Pacem habeant..... Ut jumenta Pacem habeant per Bannum Regis; nisi malis intelligendum de ambitu intra quem regia potestas exercetur. Vide Bannum 3.

Pax Sancti Petri. Wichbild Magdeburgense art. 9. § 2: Unicuique Provinciae jus sancitum ac statutum est... Imperator vero de consilio Romanorum demandavit et judicavit, ut civitates firmas cum muris, turribus ac propugnaculis.... extruerent. Ipsis reiterantibus instanterque postulantibus declarari, ac statui eis jus quo vivere debeant: ad instantiam tandem eorum Imperator dedit ac largitus est eis jus, quod quotidie in Curia usitatum fuit sua, illudque cum veridicis confirmavit signis, et manum desuper extendit suam, stipulatione facta: et Pax sancti Petri cum signo Crucis eisdem concessa. Idque signum huc usque servatur ubi civitates vel foralia noviter fundantur, figitur crux in testimonium pacis, quodque ibi cernatur municipalis Pax: appenditurque Imperatoris signum, ut appareat de voluntate ejus id factum fore.

Pax Parva et Melior, Quies, sedatio, in Lege Alaman. tit. 36. num. 2: Ipsum placitum fiat de Sabbato in Sabbatum, aut quali die Comes aut Centenarius voluerit, a septem in septem noctes, quando Pax parva est in provincia; quando autem melior est, post quatuordecim noctes fiat conventus in omni centena.

Pacis Fractio, infractio, Cum Pax indicta a Rege, vel alicui, aut Ecclesiae, locisve aliis concessa, violatur. Actio de Pace fracta, in Speculo Saxonico lib. 1. art. 59. § 1. lib. 3. art. 8. § 36. is Wichbild Magdeb. art. 16. § 3. Nude, appellare aliquem de Pace, apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 34. § 8. id est de pace Regis fracta. Matthaeus Paris ann. 1251: Pacem regni et coronae Regiae enormiter laeserat, dum quasi praedo violentus equum cujusdam famuli de Curia S. Albani abstulit.... unde per ipsum famulum de crimine Pacis appellabatur, et impetrata litera in Curia Regis, Miles super hoc criminatus attachiabatur. Sanctae Pacem Ecclesiae violenter infringere, in Legibus Edwardi Confess. cap. 7. cujus criminis cognitio Episcoporum esse dicitur. Infractio Pacis regiae per manum vel breve datae, et illius cognitio inter jura regia recensetur in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 10. 12. 13. 16. Actio de pace Domini Regis infracta, in Regiam Majestatem, lib. 1. cap. 3. § 8. Habetur Statutum Philippi Regis Franc. datum in Parlamento Pentecostes die Mercurii ante festum S. Lucae ann. 1279. quo quid sit infractio pacis, declaratur, quod eruimus ex veteri Regesto Camerae Comput. Paris. Ita autem concipitur: Ne ex omni delicto Pacis fractio requiratur, et jurisdictiones dominorum aut communitatum ex hoc usurpari contingat, frangi Pacem, seu violari tunc dicimus, cum in castris, aut civitatibus facta seditione publica, pars partem ejecerit, vel cum armis invaserit, vel civitas, castrum, aut villa, aut Baro, aut castri Dominus alii guerram moverint, aut furtive castrum, aut villam, aut munitionem substraxerint. Quod si Personae privatae in civitatibus, vel municipiis sese aggressae fuerint, aut etiam pastores in pascuis, veluti, ut saepe contingit, occasione eorundem rixati, licet ad Pacis non pertineant fractionem. Sane aggressores itinerum, sive plures fuerint, sive unus, Pacis violatores censendi sunt, qui sive ad manus Paciarii, sive ad sui ordinarii manus devenerint, unus alteri eos remittere minime teneatur. Vide Michaelem del Molino in Repertorio Fororum Aragon. in voce Fractor pacis vel treugae. Pacem frangere, Efforcier paix, in Poemate de la guerre de Troyes MS.: Si se resont auques garniz Cels de la ville et afaitiez, Et lor Peis ont efforciez. Pais braissiez, in Litteris ann. 1291. inter Ordinat. Reg. Franc. tom. 3. pag. 294.

Paci Regis Stare, de fracta Regis pace juri stare. Statutum Edwardi I. Regis Angl. ann. 21: Qui se forestariis aut warennariis illis post clamorem et hutesium levata, ad Paci Regis standum recte reddere noluerint: immo ad malitiam suam exequendam, et continuandam, et Pacem Regis diffugiendam, fugam fecerint, etc.

Pacem Imperii et quietem habere dicuntur feudatarii, non modo dum servitium et obsequium militare exhibent domino suo Imperatori per sex hedomadas ratas ac de jure feudali definitas, sed etiam per totidem septimanas ante et post, ita quod nullus dominorum suorum ipsum evocare valeat ad judicium feudale, nec quisquam aliquod judicium Caesaris impetrare. Jus feudale Saxonum cap. 5.

Pax Villae, Banleuca, districtus urbis intra quem Paciarii seu scabini jurisdictionem habent. Potestas et terminus pacis, in Charta Communiae Cerniacensis ann. 1184. Charta Philippi Augusti ann. 1194: Burgensis vadium Militis ad abandum accipiet, intra Pacem civitatis sine forisfacto.... Nullus intra Pacem civitatis manens submoneri debet nisi per Scabinos. Regestum Parlamenti Paris. signum B. Inter Aresta Pentecost. ann. 1282. fol. 60: Servientes Episcopi Laudunensis, custodes nemorum, et garennanarum suarum, per villam et Pacem Laudunensem deferre possunt enses suos cinctos ad latera, vel pendentes ad collum sive ad humeros, et arcus suos distentos; sicut voluerint. Et fol. 77: Pronuntiatum fuit, quod dicti Major et Scabini (villae S. Richarii) levabunt talliam a manentibus infra Pacem villae, etc. Adde pag. 108. Liber 8. Memorialium Camerae Comput. Paris.: Dominus Hugo de Moy, dictus Tristantius, Miles electus per Cameram praesente procuratore Regis Generali in officio Praepositurae civitatis et Pacis Laudunensis, tam in justitia, quam in recepta, vacante per resignationem in manibus Regis factam per Joannem de Sarny Militem nuper Praepositum ibi, per litt. Reg. 19. Sept. 1413. Communia Pacis Ruthenensis, in libro 4. eorumdem Memorialium fol. 3. Termini Pacis, seu banleuca, in Libertatib. villae Cerniaci in agro Laudunensi ann. 1184. Descripsit Thomasserius Chartam Pacis Communiae Farae indultam ab Ingeranno de Couciaco ann. 1207. in qua haec habentur: Hominibus de Fara Pacem indulsimus. Ibidem Homines Pacis Farae. Rursum: Termini Pacis hujus sunt, etc. Hinc maison de la Paix, domus Pacis, in Consuetud. Montensi cap. 12. art. 2. in qua conveniunt Scabini de rebus publicis cognituri.

Pax, Districtus, intra quem quis jurisdictionem habet. Charta ann. 1367. tom. 5. Cod. Diplom. Polon. pag. 78. col. 2: Pax incipiat ab Ixkulle, ubi Pax praedicti ducis Stupeyken terminatur.

Paces in plurali usurpant Statuta Vercell. lib. 1. fol. 1: Ordinamenta facta de Pacibus et treugis firma tenebo.

Pax, Scabinorum seu aedilium corpus. Charta Nic. abb. S. Joan. Laudun. ann. 1196. ex Tabul. ejusd. monast.: Si qua vilis et inhonesta persona, honestum virum vel mulierem turpibus conviciis inhonestaverit, liceat alicui viro probo de Pace, si supervenerit, illum objurgare, et illum uno vel duobus aut tribus colaphis sine forisfacto ab importunitate sua compescere. Hinc

Paciarius, AEdilis, Scabinus, qui pacem inter cives tuetur. Paiseur, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1364. pro electione Scabinorum Insulensium tom. 4. Ordinat. pag. 471: Et que le Conseil qu'il (le Commissaire) appellera avec lui, il fera faire ledit serement; et aussi aux Curez qui sont acoustumez de rapporter chascun en droit soy, les personnes qui leur semblent estre ydoines pour estre créez en Eschevins, homme et Paiseurs. Unde ibi legendum suspicor Preud-hommes vel quod idem forte est Wil-hommes, ut in altero exemplo scriptum esse testatur D. Secousse. Praefectus Pacis, aut Decurio, in leg. 1. Cod. Th. de Pignoribus (2, 30.): εἰρηνάρχης, Graecis; Juré de la paix, in Consuetudine Valentinianensi art. 130. 132. 136. 138. 141. Vide Consuetud. Tornacensem cap. 2. et Buzelinum in Gallo-Flandr. lib. 3. c. 15. pag. 512. Libertates villae S. Desiderii in Campania ann. 1228. MSS.: Si dissensiones aut guerrae, aut aliquod aliud malum inter probos viros exoriatur, unde ad aures Scabinorum clamor perveniat, salvo jure domini Scabini illud componere et pacificare poterunt. Qui vero compositionem vel pacem, quam super hoc Scabini consideraverint, sequi noluerit, forefactum 60. librarum incurret. Charta Jacobi I. Regis Aragon.: Mandamus itaque Vicariis, Bajulis, Paciariis, Justitiis, Judicibus, etc. Curia Generalis Barcinonensis ann. 1283. sub Petro II. Rege Arag. cap. 28: Concedimus etiam... quod Paciarii et Jurati et Consules sint in civitatibus, villis, et aliis locis nostris in quibus esse antiquitus consueverunt. Curia generalis Catalaniae acta in villa Montisalbi sub Alphonso Rege Arag. ann. 1333: Ordinamus quod Consiliarii, Paciarii, vel Jurati uniuscujusque capitis Vicariae, etc. Apud Venetos Anciani pacis dicti, qui publicae paci inter cives invigilabant. Vide Chronic. MS. Andreae Danduli ann. 1205.

Tractator pacis, in Lit. ann. 1501. Vide in Tractator 5.

Pacis Adsertores, εἰρηνάρχαι, in Legibus Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 16. sunt qui sola faciendae pacis intentione, Regali sola destinantur auctoritate, qui eas solum dirimunt causas, quas illis regia deputaverit ordinandi potestas. Adde lib. 2. tit. 1. § 26. Praepositi pacis, in leg. 49. Cod. Th. de Decurionib. (12, 1.) ubi tamen quidam censent legendum praepositi pagis, de quibus in leg. 1. de Pignoribus eodem Cod. et alibi.

Pax, Paciariorum collegium. Vide Paciarii.

Pax, Pensitationis pecuniariae aut annonariae species, quae primitus pro securitate et pace praestabatur, exinde ut consuetum exacta. Libert. villae de Naiaco ann. 1368. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 220. art. 4: Emolumentum seu emolumenta, quae de Pace nuncupatur, et quae exigi et levari consuevit in senescallia Ruthenensi,... in usus dictae fortificationis castri et villae praedictorum, et non alibi, convertenda, etc. Vide supra in Passata 1. et infra Pazagium 2.

Pax, Laudimium, id quod pro venditionis aut alienationis auctoramento, domino superiori solvitur, quasi ut Pax cum eo ineatur, ut venditionem et alienationem non interturbet, dato ad id consensu suo. In Consuetudin. Municip. Tolosae part. 4. tit. de Feodis art. 9: statuitur dominos feodales non teneri ad recipiendos, aut investiendos vassallos, nisi prius satisfecerint iisdem dominis de Pax, vel aliter inter se cum eodem concordaverint. Adde part. 3. tit. de rerum communium divisione, part. 4. tit. de Feud. art. 17. Charta ann. 1183. pro lanionibus Tolosanis, in Regesto Tolos.: Habeat dominus Comes, vel suus Bajulus, suos Pax integre. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Friedpfennig, col. 523.

Charta ann. 1326: Convenit dictum feudum non dare ad superfeudum,... nec aliter a se alienare cur dominus Raimundus Ysalguerii nec ejus ordinium possit inde perdere suos Pax, nec aliquid suarum dominationum. Pariag. inter reg. et abb. Gemondi ann. 1322. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 53: Census seu obliae, vendae seu Pax, etc. Vide mox Paxus.

Pacem Portare, Evictionem praestare. Charta ann. 1346. ex sched. D. Schoepfl.: Promittimus sollenniter fide, qua supra, praefato Henrico et suis successoribus de praedicta obolata prati, tanquam de vero allodio, firmam, perfectam et justam portare waranciam et Pacem contra pesonas quascumque, sicut in talibus est consuetum, etc. Vide Warantus.

Pax. Quantum mihi pax obvenit, passim in Chartis Provincialibus venditionis, cessionis et compositionis occurrit isthaec formula, qua significari existimo reditus qui, non interpellata possessione, ex aliquo fundo percipiuntur. Charta Guarachonis regnante Chunrado Rege Indict. vi. ex Chartular. Aptensi fol. 22: Idcirco ego Guaracho tibi cedo Umberte aliquid de haereditate mea per forasfactum quod tibi feci, ut cum te finem habeam. Sunt ipsas res... in villa Calvisias et in suum terminium quantum mihi Pax obvenit, hoc est tertiam partem in Argallo quantum mihi Pax obvenit, et subtus Gargatio quantum mihi pax obvenit, et in Gargis vinea et campis quantum mihi Pax obvenit, in Clavagiana et in Baxo et in Lausnara quantum mihi Pax obvenit, hoc est duas Partes. Pluries ibid. Charta ann. circ. 1090. in Tabul. S. Victoris Massil.: Dono unam peciam de vinea quae mihi per opera manuum mearum obvenit ad proprium alodem quantum in ipso clauso mihi Pax obvenit vel obvenire debet.

Pax, Stipendium, Gall. Païe. Obertus Annal. Genuens. lib. 2. apud Murator. tom. 6. col. 308: Ipsis morantibus solverunt Pacem militibus et bausengiis, quia Fanuensibus auxilium et consilium amicabiliter praestarent, quae promissa fuerant illis et ultra, et hoc fuit circa libras dccc. Vide Pacare.

Salva Vestra Pace, Formula loquendi etiam haud omnino extra usum apud nos, Sauf vostre paix. Goffridus Vindocin. lib. 3. Epist. 18: Et ideo salva vestra Pace dicimus, quod, etc. Pace tua, apud Joan. Sarisberiensem Epist. 203. initio.