Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PECCATUM

PECCATUM Indicibile, Sodomiticum peccatum, propter enormitatem non appellandum. Constit. Carmelit. MSS. part. 3. rubr. 6: Si quis autem in Peccatum indicibile, quod absit, lapsus fuerit, et convictus vel confessus, aut violenter suspectus; quam violentam suspicionem esse dicimus, si per duos pueros vel plures publice confiteatur, aut de hoc querelletur, vel si quis puerum in cella sua de nocte habuerit vel de die, etc. Péché désordonné, quod ab ordine et lege naturali abhorreat, dicitur in Reg. parlam. Tolos. ad ann. 1456. ex Cod. reg. 9879. B.: On imposoit à Octo Castellan, lors trésorier de Thoulouse, et depuis argentier du roy, qu'il avoit commis le Péché désordonné ou bougrerie. Opus vero meretricium, Péchié du monde nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1377. ex Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 78: Jehan le Pionnier,.... qui estoit homme de legier esperit, diffamez de houllerie, et de maintenir et fréquenter femmes exposans leurs corps au vil Péchié du monde. Hinc Femme de péchié, pro Meretrix, in aliis ann. 1459. ex Reg. 188. ch. 209. Unde Magdalena Pecceris appellatur in Vita J. C. MS.: Après son resuscitement Vout demoustrer apertement A Marie la Pecceris, Anchois qu'à tous ses amis. Peciere, pro Peccator, libidinosus, apud Philip. Mouskes: Vint converser un peneans, Auques Peciere et mescreans.