Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEDES

PEDES,² Homo inferioris ordinis, plebeius, qui Caballero apud Hispanos seu equiti et nobili opponitur. Constit. Ms. Petri III. reg. Aragon. ann. 1356: Ne de cetero in recipiendis securitatibus et obligationibus Peditum et rusticorum materia infamiae eis detur,... mandamus... quatenus ab aliquo rustico seu Pedite, praetextu cujuscumque obligationis seu securitatis, nullum homagium recipiatis. Pietaille, plebecula, apud Philip. Mouskes: Mais li tellier et la Pietaille Disoient que ci ert il sans faille.