Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEDO

PEDO, (PEDARE) Pedibus metiri. Charta ann. 1080. inter Instr. tom. 2. Hist. Occitan. col. 307: Laxamus ipsum alaudem qui est infra terminos quos ego Willelmus terminavi, et in praesentia bonorum hominum ego ipse monstravi et pedibus meis Pedavi. Vide infra Pediare. Ire, in Ruodlieb. fr. 12. vers. 5: Cum dominis domina Pedat ad solaria celsa. Adde fr. 10. vers. 10.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Pedare, marchier des piés. Aler nus piés, in altero Lat. Gall. ex Cod. 7692. Hinc Petier, ni fallor, Deambulare, vulgo se promener, apud Froissart. vol. 1. cap. 176: Messire Guillaume de Granville s'en vint Petier en la place devant le chastel, ainsi qu'il avoit fait jadis plusieurs fois. Tant alla et vint en Petiant, etc. Vide Pedarius et infra Peditare.

Pedari Aquae dicuntur, cum quis in iis vadum invenit, pedesque stare potest. Tabul. Capituli Ambian.: Si vero aquam falcari oportuerit, quantum aquae Pedari potuerunt sine nave, molendinarii sumptu proprio falcabunt: si plus autem oportuerit, Canonici et eorum duo participes sumptum providebunt.