Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENA

PENA, Rupis, collis, Hispanis Penna. Glossae antiquae MSS.: Penis, caput. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis ann. 781. apud Sandovallium: Et per illa via quae vadit ad Petra Terta, et per Pena de Ceija, et inde per illa strada de Guardia, etc. Occurrit ibi pluries. Observat Camdenus in Britannia Pen summitates montium etiamnum Britannis vocari, vocemque esse veterum Gallorum, unde Appenninus mons, etc. Vide Pinna 4. et Penna 1.