Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PENTECOSTE

PENTECOSTE, Festum adventus Spiritus sancti in Apostolos, quod celebrant Christiani quinquagesimo die post Pascha. Vide Durandum lib. 6. cap. 107. et alios passim. Per septem autem dies festum Pentecostes celebrabatur, ut auctor est Honorius Augustod. lib. 3. cap. 147. et 149.

Qui fuerint in hoc festo aliquod ecclesiarum usus, videsis in Nebula 2.

Alterius jocularis usus, qui postridie ejusdem festi agebatur, mentio fit, in Lit. remiss. ann. 1400. ex Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 114: Comme le lendemain de la Pentecouste, auquel jour l'en a acoustumé d'aler gaiger par maniere d'esbatement ceulx qui ne sont pas levez, pour aler boire sur lesdiz gaiges, Estenart accompaignié de la femme de Jehan des Mares et de la femme Jehan Paon, ala en l'ostel de Jehan Duquief de la ville, et prist des gaiges en sa maison par bonne amour et esbatement, pour ce que ledit Duquief de la ville n'estoit pas vestu; et ce fait alerent en l'ostel de Jehan Leureux porteur de pardons, et y entrerent par l'uys de derriere, et pour ce qu'il n'estoit pas levé, prindrent semblablement des gaiges en sa maison par bonne amour et esbatement; et quant vint à heure de disner, ledit Estenart appella ou envoya querir ledit Duquief de la ville pour venir disner en l'ostel du dit des Mares sur lesdiz gaiges; lequel y vint et aussi fist ledit Jehan Leureux. Quod ad posterum diem Pentecostes hic assignatur, alibi postridie Paschae fiebat. Vide infra Prisio 3. et Robinetus.

Pentecoste, Intervallum a Dominica Resurrectionis ad festum Pentecostes, Graecis et Latinis scriptoribus passim etiam dicitur. Ordo Romanus: Tempus autem Pentecostes inchoatur a prima die Resurrectionis, et currit usque ad diem quinquagesimum post Pascha. S. Hieronymus: Non quo, et per totum annum, excepta Pentecoste, jejunare non liceat. S. August. Epist. 86: Dies illi quinquaginta post Pascha usque ad Pentecosten quibus non jejunatur, etc. Ita etiam Tertullianus lib. de Corona militis cap. 3. de Baptismo cap. 83. etc. Adde Amalarium lib. 1. de Eccles. offic. cap. 36. lib. 4. cap. 46. In illo autem 50. dierum intervallo, stantes liturgiae olim intererant, eo elapso de geniculis adorabant, uti testantur Tertullianus, S. Hieronymus, S. Ambrosius serm. 61. Concilium Aurelianense, Epiphanius serm. Catech. S. Augustinus Epist. 119. cap. 17. S. Columban. in Poenitent. cap. 9. B. Dorotheus Doct. 15. S. Germanus Patr. CP. in Theoria Mystica, Ordo Romanus, Isidor. lib. 1. de Eccles. offic. cap. 33. etc. In illo etiam intervallo Alleluya in Ecclesia ubique cantatur. S. Augustinus Epist. 119. cap. 17. Vide Scaligeriana pag. 261. et Henricum Valesium ad Eusebium lib. 4. de Vita Constant. cap. 64. Glossar. med. Graecit. voce Πεντεϰοστή, col. 1147.

Pentecostes Media, Feria quarta intra octavam Pentecostes. Epist. S. Maximi mart. apud Sirmondum in Collect. Anastasii pag. 139: Media Pentecostes heri, quod fuit octava decima mensis dies, qua solemnitas agebatur sancta mediae Pentecostes.

Pentecosten, indeclinabiliter. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 33: Similiter fiat in Septimana Paschae et Pentecosten. Occurrit ibi non semel, in Capitulari ann. 828. apud Anselmum Havelsbergensem Episc. lib. 3. Dialog. cap. 14. extremo, et alibi passim.