Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PER

PER, Praepositio variae significationis apud Scriptores medii aevi. Usitatiores annotabimus.

Per, Ad. Vitae Patrum Emerit. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 656: Accidit ut... Per confirmandas eorum libertates aliquam particulam pecuniolae tribueret.

Per, Apud, coram. S. Bernardus Epist. 428: Servientes Episcopi et quotquot erunt de familia ejus, numquam justiabunt se Per Comitem.

Per, Cum. Charta ann. 1198. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 525: Et ut haec charta perpetuae stabilitatis robur obtineat, ipsam Per chirographum scriptam et divisam sigillis nostris corroborari fecimus.

Per, Pro, saepius occurrit hac notione. Pactus Leg. Salicae tit. 19. edit. Eccardi: Per unumquemque ictum semper ternos solidos solvat. Rotulus saec. xii. in Tabular. Casae Dei: Dalmacius Dentil arcasium quod habebat in ecclesia S. Pauli, Per unam mulam et c. sol. dedit monachis presentibus et futuris. Chron. Andrense tom. 9. Spicil. Acher. pag. 366: Partem meam wastiniae..... do sub firma manu Ostellariae ad Andernes... Per tres firtalas avenae per singulos annos reddendas. Acta S. Raynerii tom. 3. Junii pag. 434: Non Per te desinam hanc precem fundere. Et alibi passim.

Per Nomen, Nominatim, speciatim, Gall. Nommément. Charta Ludov. VI. reg. Franc. ann. 1122. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 200: Praecipimus ut tam ipse quam haeres ipsius........ sit liber ab omni servitio, et Per nomen ab omni expeditione et cavalcaria.