Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEREGRINATIO

PEREGRINATIO, Jus pastus, vel procurationis, quod exsolvitur domino, dum peregre vadit. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1170. apud Perardum pag. 244: Porro dum terram suam simpliciter deambularet, (Comes Cabilonensis) Peregrinationem, semel, aut bis in anno, in hospitio Paredi sibi deberi asserebat, etc.