Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEREGRINATIO

PEREGRINATIO,² Vita Monastica. Chronicon. Casin. lib. 3. cap. 65. de Victore II. PP.: Magis optabat in divina Peregrinatione suum tempus finire. Eadem verba habentur cap. seq.

Peregrinari, Vitam monachicam agere. Petitio monachi ante votum saec. 4. Bened. part. 1. pag. 738: Simul cum felici Congregatione vestra, quam Dominus de diversis provinciis ad Peregrinandum propter nomen suum sub jugo militiae atque servitutis Christi, etc. Adde chart. ann. 735. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 14. num. 13. ubi similis omnino formula occurrit. Peregrini monachi inde dicti in chart. ann. 731. ibid. num. 12: Ubi venerabilis vir Romanus abba, cum Peregrinis monachis suis, quem dominus de diversis provinciis quoadunavit, preesse videtur. Spectant hae chartae monasterium Murbacense.