Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEREGRINATIO

PEREGRINATIO,³ indicta in poenam. Canones S. Patricii apud Wareum: Qui furatus fuerit pecuniam ab Ecclesia sancta,... illius manus vel pes circumcidantur, aut in carcerem mittatur, aut in Peregrinationem ejiciatur, et restituat duplum, et jurabit quod non revertetur, donec impleverit poenitentiam. Adde Canones Hibern. lib. 28. cap. 6. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 5. § 17. de Sacerdote qui Confessionem relevavit: Omnibus diebus vitae suae ignominiosus Peregrinando poeniteat. Chronicon Andrense: Suis tamen hostibus sibi pacificatis, tali modo quod Terram Sanctam pro anima occisi infra biennium adirent. Formula inter Bignon. 15: Cognoscat magnitudo seu et sanctitas vestra quod iste frater noster nomen ille serviens vester petiit nobis ut ad basilicam S. Petri patris vestri pro suis culpis vel pro nostra stabilitate valeat ambulare ad orationem. Philippus de Beaumanoir cap. 63: Se li souverains set que pés de vilain cas soit fete, dont aucuns se soit obligez à rendre argent, ou qui vaille argent, si comme d'aller en Pelerinage, ou d'autre paine, li souverains pot penre celi por attaint du fet. Vide Nangium in S. Ludovico ann. 1256. Summam Roberti de Chorcon Cardinalis in Tract. de Poenitentia, quaest. 2. c. 13. et Ughellum tom. 4. pag. 867. Ejusmodi peregrinationem reis a judice in mulctam indictarum non semel mentio occurrit in magno Recordo Leodiensi pag. 51. 52. 54. 55. 56. ubi certa pecunia summa redimi dicuntur. Vide Joann. Morinum lib. 7. de poenit. cap. 15. 16. 17. Vide in Processio 1.

Peregrinationes vero quae in poenam indicebantur, aliae majores, minores aliae nuncupabantur; quae ad S. Jacobum, Romam et Jerusalem dirigebantur majores vocabant, minores quae versabantur in invisendis oratoriis intra provinciam aut regnum positis. Codex MS. D. de Chalvet de Haeret. Albigens.: Confessus fuit dicto fratri Poncio Inquisitori de hoc quod participaverat cum dicto fugitivo, et petivit consilium ab eodem quid faceret de parte gregis predictum R. contingente, quam idem R. Godail mandaverat restitui sorori sue. Tunc dictus Inquisitor absolvit eum de participatione quam habuerat, cum dicto fugitivo, injungens ei pro penitentia Peregrinationes minores.

Habita autem criminum ratione durior aut levior erat peregrinatio: qui majora crimina, puta homicidium, perpetraverant, ferreis vinculis constricti, per loca sancta peregrinari jubebantur, donec divina virtute, aliove quovis modo, iis liberarentur. Huic rei illustrandae aptissimum est quod ex Cod. MS. de Mirac. SS. Floriani et Florentii refert Mabillonius in Praefat. ad saec. 2. Benedict. § iv. num. 41.: Consuetudine antiqua partibus interioris Franciae usque hodie mos inolevit, ut quisquis propinquiorem sibi parentem gladio jugulaverit, et postea poenitentia ductus, ad Pontificem crimen admissi facinoris detulerit, ipso decernente Pontifice, ex ipso gladio ferrei nexus componantur, et collum peccatoris, venter atque brachia strictim innectantur ex ipsis ferreis vinculis: sicque de propria patria et solo patrio pellatur. Interim quousque divina pietas eadem vincula solvi praecipiat, primum Romae, dehinc per diversa Sanctorum loca veniam criminis efflagitando peregre profisci cogitur. Adde Mirac. S. Bavonis lib. 3. et Mirac. S. Galli cap. 34. Vide, Poenitentiale ferrum in Poenitentes. Et Circuli ferrei in Circulus, 1. Notanda omnino quae hanc in rem leguntur in Append. 1. ad lib. 4. Capitul. num. 34: Non sinantur vagari... isti nudi cum ferro, qui dicunt se data poenitentia ire vagantes. Melius videtur ut si aliquod inconsuetum et capitale crimen commiserint, in uno loco permaneant laborantes et servientes et poenitentiam agentes secundum quod canonice sibi impositum sit. Interdum nihilominus perpetua peregrinatio injungebatur. Capitul. lib. 6. cap. 421: Sciendum est omnibus quod conjunctio spiritualis commatris maximum peccatum sit, et divortio separandum, atque capitali sententia multandum, vel Peregrinatione perpetua delendum.

Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 460: Voulons que noz diz eschevins à celui ou ceulz qui par eulz seront condampnez pour leurs démérites, à faire aucuns voyages ou Pélerinages, puissent enjoindre et commettre à faire lesdis voyages et Pélerinages, à painnes de certeinnes sommes de monnoies. Lit. remiss. in Chartul. 23. Corb. monast. concessae a Carolo V. reg. Franc. juveni cuidam et puellae, ex quorum concubitu puer natus, paulo post obierat: Parmy ce toutesvoies que en dedens quinze mois après ce que ladite Morotte sera délivrée de ladite prison, elle et ledit Robin sont et seront tenus aller en Pélerinage à Nostre Dame de Boulongne sur la mer,.... et de rapporter.... lettres de certification, comment il y auront esté. Interdum ejusmodi Peregrinationes certa pecuniae summa redimebantur, ut efficitur ex jamjam allatis Literis et ex aliis ann. 1326. in Reg. E. E. Chartoph. reg. ch. 24: Concedimus ut ipe (Ludov. comes Clarimont.) summam decem milium librarum Turonensium, quam homines et habitatores de Brugis, de Cortraco et de Ypra ratione certae Peregrinationis et virtute nuper tractatae pacis, solvere tenebantur, habeat et percipiat.

Saepius religionis tantum et pietatis causa peregrinabantur. Marculfus lib. 2. form. 49: Quatenus praesens portitor ille, radio inflammante divino, non (ut plerisque mos est) vagandi causa, sed propter nomen Domini, itinera ardua et laboriosa parvipendens, ob lucrandam orationem, limina SS. Apostolorum domini Petri et Pauli adire cupiens, etc. Quonam vero habitu id peragerent, docet le Roman de Vacce MS.: En Jerusalem fist Peregrination En langes et nus piez à grant devotion., MS.: Tantost comme bons Pelerins Hastis, fervens et enterins.... Et port o moi par grant effort Escherpe et bordon grant et fort.

Praeter baculum et peram, quodam insuper signo in capite vel super vestes distinguebantur peregrinantes, ut discimus ex Stat. Mantuae lib. 1. cap. 63. in Cod. reg. 4620: Intelligantur peregrinari... habentes habitum vel siynum peregrinationis et peregrinorum, videlicet galerum, bordonum et signum in capite et manibus, seu eorum signum super vestes.

Peregrinandi usus adeo iis temporibus invaluerat, ut peregrinantes canonici, praesentes divinis officiis censerentur. Stat. ant. eccl. cathed. S. Petri Redon. Mss. cap. 10: Quod canonici.... peregrinantes..... ad septem sanctos Britanniae,... pro residentibus habeantur.

Peregrinatio, Latius usurpatur pro quavis, ut loquuntur, indulgentia, in Lit. remiss. ann. 1363. ex Reg. 92. Chartoph. reg. ch. 253: Cum Johannes de Sargiaco una cum pluribus aliis sociis de galearia, Gallice de la haumerie, Parisius ad ecclesiam Villetarum Parisius assessissent (accessissent), quae causa Peregrinationis seu indulgentiae dicta die (Dominica Quasimodo) a caeteris fidelibus colebatur; deinde finita Peregrinatione praedicta, etc.

Peregrinationes Solennes, in Jure et Consuetud. Normanniae cap. 91. dicuntur: Cum peregrinus accepta in parochia sua licentia, cum cruce, et aqua benedicta, et processione extra parochiam conducitur, pergens Hierusalem, Romam, vel sanctum Jacobum, vel in aliam Peregrinationem per crucesignationem. Vide Peregrinus 1.

Peregrinatione Attonitus. Petrus Venerabilis lib. 1. de Miracul. cap. 8: Qui cum aliquandiu, velut Peregrinatione attonitus siluisset. Phrasis Gallica, comme s'il fust revenu de loin. Alanus de Insulis in Planctu naturae: A meae mentis igitur Peregrinatione ad me reversus, etc.