Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEREGRINUS

PEREGRINUS, Peregrinorum officium, quod in Ecclesia Rotomagensi ita celebratum feria 2. post Pascha observat Ordinarius MS. ejusdem Ecclesiae: Officium Peregrinorum debet fieri hoc modo: Duo de secunda sede qui sint scripti in tabula ad placitum scriptoris, induti tunica, et desuper cappis transversum, portantes baculos et peras in similitudinem Peregrinorum. Et habeant capellos super capita et sint barbati. Exeant a vestiario, cantantes hymnum, Jesu nostra redemptio, venientes lento pede per dextram alam Ecclesiae, usque ad portas occidentales, et subsistentes in capite processionis, et tum cantabunt hymnum usque ad eum locum, Nos tuo vultu saties. Tunc quidam Sacerdos de majori sede, scriptus in tabula, indutus alba et amictu, nudus pedes, ferens crucem super dextrum humerum, vultu demisso veniens usque ad eos per dextram alam Ecclesiae, et subito stet inter illos et dicat, Qui sunt ii sermones ? Peregrini quasi admirantes, et eum respicientes, dicant, Tu solus peregrinus. Sacerdos interroget, Quae ? Peregrini respondeant, De Jesu Nazareno. Sacerdos utrumque respiciens, dicat, O stulti et tardi corde. Quibus dictis, statim recedens Sacerdos, fingens se longius ire, et Peregrini festinantes, prosequentes, eum detineant, quasi ad hospitium invitantes, et trahentes baculis, ostendentes castellum, et dicentes, Mane nobiscum. Et ita cantantes ducant eum usque ad Tabernaculum in medio navis Ecclesiae in similitudinem castelli EmaĆ¼x praeparatum. Quo cum ascenderint, et ad mensam ibi paratam sederint, et Dominus inter eos sedens panem fregerit, et fractione panis agnitus ab illis subito recedens ab oculis eorum evanescat. Illi autem stupefacti quasi surgentes, versis vultibus inter ipsos cantent lamentabiliter, Alleluya, cum versu, Nonne cor nostrum. Quo iterato, vertent se versus pulpitum, et cantent hunc versum, Dic nobis, Maria. Tunc quidam de majori sede indutus dalmatica et amicto, in modum mulieris, caput circumligatus respondeat, Sepulchrum Christi, Angelicos testes. Tunc extendat, et explicet unam syndonem ex una parte loco sudarii, et aliam ex alia parte loco vestium, et projiciat ante magnum ostium chori. Deinde dicat, Surrexit Christus. Chorus cantet alios duos versus sequentes residuos, et interius recedant M. et Peregrini, et processio factis memoriis redeat in Choro, et ibi finiantur vesperae.

Peregrinus, Crucesignatus. Annales Brunwilarens. apud Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 100: Hierusalem, Antiochia, Nicea, aliaeque civitates regiae a Peregrinis captae. Vide alio sensu in Peregrinatio 2.