Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PEREGRINUS

PEREGRINUS,² Qui jure civitatis gaudet, sed extra urbem habitat. Charta ann. 1224. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 9. col. 1: De consilio venerabilis fratris nostri Alberti Rigensis episcopi et ecclesiae suae, Peregrinorum. quoque, ac civium Rigensium... Lutpertus de Norchoipe advocatus Peregrinorum. i. e. mercatorum extraneorum. Passim ibidem pro extraneo usurpatur.