Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERFECTUM

PERFECTUM, Ad perfectum suscipi, in Ordine Romano cap. 6. Perfectionem consequi, in Concilio Tribur. can. ult. ἐλθεῖν ἐπὶ τὸ τέλειον, non semel in Concilio Ancyrano, cum scilicet exactis poenitentiae gradibus ad sacram Communionem admittebantur Poenitentes. Adde Capitul. lib. 5. cap. 136. Spicil. Acher. tom. 11. pag. 55. et 73.

Perfectum Salutis, Perfectio seu consummatio salutis, gloria scilicet aeterna. S. Iraeneus lib. 4. cap. 9: Ut possint semper proficere credentes in eum, et per testamenta maturescere Perfectum salutis. Paulo ante dixerat: Sicut igitur adveniente Perfecto, non alterum Patrem videbimus.

Perfectum, Debitum servitium. Capitul. de partibus Saxon. cap. 29: Ut universi Comites pacem et concordiam ad invicem habere studeant. Et si forte inter eos aliqua discordia aut conturbium ortum fuerit, ut nostrum solatium vel Perfectum pro hoc non demittant. i. e. Profectum.