Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERFUNDO

PERFUNDO, (PERFUNDERE) dicitur Sacerdos eum quem tingendo, non mergendo baptizat. Summula Raymundi Ord. Praedicat.: Infirmus vel abortivus baptismatis unda Ter perfundatur, ne non mersus moriatur. Si glaciata sit haec, formam teneas modo dictam. Vide Clinici, Superfusi.

Perfusio, Ablutio, apud Liturgicarum rerum Scriptores, cum scilicet sumtis sacrae Eucharistiae speciebus, sacerdoti vinum et aqua infunduntur ut digitos abluat. Concil. Rotomag. ann. 1231. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 177: Celebraturus quoque Missam secundam vinum Perfusionis non sumat, sed ministro habenti bonam conscientiam conferat. Statuta Ord. Praemonstrat. dist. 1. cap. 1: Cum aliquis in Natali Domini vel alias de necessitate duas Missas debuerit celebrare, post primam Missam, sumpto Sacramento Eucharistiae, vinum Perfusionis, sive ablutionis non sumat, sed alii ad sumendum trahat. Vide Superfusio.