Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PERSONA

PERSONA, Dignitas. Constitutio Diocletiani et Maximiani in Collatione Legis Mosaicae cap. 15: Si qui sane etiam honorati aut cujuslibet dignitatis, vel Majoris Personae, etc. Bonifacius Mogunt. in Epist. ad Zachariam PP. apud Baron. ann. 741. num. 35: Laicus quidam magnae Personae ad nos veniens dicebat, etc. Splendida Persona, apud Celsum in Prooemio lib. 1.

Personam Suam Amittere, i. Libertatem seu dignitatem; in servitutem cadere. Nam servi Personam legibus non habent, ut est apud Senatorem lib. 6. Epist. 8. et Paschasium Diacon. lib. 2. de Spiritu sancto cap. 4. Constitutiones Catalaniae MSS.: Statuimus, quod Saracenus vel Saracena non possit fieri Judaeus vel Judaea... et qui hoc fecerint amittant Personas suas. Constitut. Siculae lib. 1. tit. 50. § 2: Si tale quid contra eos probatum extiterit, ex quo Personam amittere debeant, vel membrorum mutilationem incurrere, etc.

Persona, Qui dignitatem habet cum praerogativa in choro et capitulo. Charta ann. 1227. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 120: Canonicus eorum in choro nostro non habebit staulum in ordine Personarum, sed habebit primum staulum in ordine sacerdotum. Bona Persona, in Capitul. Metens. ann. 756. cap. 5: De ecclesiasticis vero qui supradicta facinora commiserint, si bona Persona fuerit, perdat honorem suum. Quod de majori clerico, sive qui honore quodam praeditus est, ut Decani illi qui singulis decuriis praesident, intelligendum conjicit Janus a Costa in Decret. pag. 44.

Charta Nicol. episc. Camerac. ann. 1141. ex Tabul. ejusd. eccl.: Cum vero inter Guidonem eorum nepotem et canonicos nostros in diebus nostris sub praesentia nostra controversia haberetur, consilio Personarum nostrarum et laicorum nostrorum attestatione controversiam hac ratione terminavimus. Chartam subscribunt archidiaconi, praepositus, decanus; et ex laicis castellanus, majores communiae et scabini.

Personatus, in dignitate aliqua constitutus, vel cujus fama longe personat. Miracula S. Eutropii Episcopi Santonensis num. 20: Quidam e Francia multum Personatus, etc. Gesta Consulum Andegavensium cap. 5. num. 6: Proconsulares et alii Personati viri. Viri nobiles et Personati, apud Conradum Uspergensem in Philippo Imp. Historia Archiepiscopor. Bremensium ann. 1179: Decretorum legumque industria peritum, virum, ut apparet, Personatum, canonice et sine omni contradictione electum. Statuta Friburg. Brisgov. ann. 1120. in Schoepfl. Histor. Zaring. Badens. tom. 5. pag. 50: Mercatoribus quibuscumque Personatis. Conventus Alsaticus ann. 1051. § 6. apud Goldastum: Liber vel Personatus serviens. Bovo Abbas Sithiensis de Invent. S. Bertini cap. 3: Aliis itidem Personatis viris conclamantibus. Vetus Scheda in Historia Episcop. Cadurcensium num. 194: Frater W. de Labroa licet bene Personatus, et gratus prolocutor, etc. Adde Chronic. Colmariense ann. 1273. et Rolandinum Patav. de Factis in marchia Tarvis. lib. 11. cap. 4. apud Murator. tom. 8. col. 328. Vide Personare.

Personalis, Eadem notione. Charta ann. 1103. ex Tabulario Eccles. S. Laudi Andegav. fol. 89: Haec concordia firmata est Andegavi in Capitulo S. Laudi ante Goffridum filium Comitis, et alios Personales viros, etc.

Personatus in Monasteriis dicuntur Dignitates, Decani scilicet, Thesaurarii, Cantoris, etc. quas alibi Officia claustralia vocant. Statuta ad instaurandam monasticam disciplinam in Monast. S. Andreae Avinion. ann. 1253. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 239: Volumus et mandamus in hoc monasterio consuetos cum suis juribus restitui Personatus, praeter Decanatum dumtaxat... In dictis autem Personatibus bonas personas poni volumus et praecipimus, quae videlicet non solum debitis insistant officiis, sed etiam Abbatem suo sciant et valeant fulcire consilio in religione tenenda, etc.

Persona, Dominus. Siculus Flaccus de Condit. agror.: Nam cum pulsi sunt populi, potestatique locupletiorum fuissent lati fundi, in cujus agro fuissent plures Personae, hic divisus, ut assignatus, est.

Persona, pro Homo; quo sensu Personne dicimus. Charta Joan. comit. Cabilon. ann. 1227. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 211. v°. col. 1: Universi Personae, qui capti sunt ex utraque parte, etc. Scacar. S. Mich. ann. 1220. ex Cod. reg. 4653. A: Judicatum est, quod mater custodiet Personas filiarum suarum, cum victu eis assignato.

Persona media, in discordia arbitrorum communiter electus ad judicandum, Gall. surarbitre. Chart. ann. 1290. in Guden. Cod. diplom. tom. 1. pag. 841: Predictis autem quatuor in unam sententiam concordare nequientibus, in ill. principem Heinricum Lantgravium, terrae Hassiae dominum, tamquam in Personam mediam consensimus, et quicquid idem statuerit ..... tenebimur irrefragabiliter observare. Alia ann. 1293. ibid. pag. 869. Persona tertia eodem sensu in chart. ann. 1278. in Lehman. Chron. Spir. pag. 565. Persona superior in chart. ann. 1349. in Tenzel. Suppl. II. Goth. pag. 109. Vide Haltaus. Glossar. German. vocibus Obmann, Drittmann, Gemeiner et Mittelmann, supra Medius.

Persona Altior, Eminentioris ordinis. Charta ann. 1073. in Reg. 3. Amor. gener. part. 1: Anniversario dies obitus ipsorum,... sicut pro altioribus Personis mos est, celebrabitur.

Personae Auctenticae, Proceres, magnates. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 15. pag. 30: Versus Regem Angliae Personae notabiles et auctenticae sunt transmissae. Vide, Authenticus.

Persona Solemnis, Vir illustris, et aliqua dignitate conspicuus. Charta ann. 1423. in Tabular. B. M. de Bono nuntio Rotomag.: Solet fieri et est assuetum quidam sermo solemnis per unum doctorem in sacra pagina, aut aliam Personam solemnem.

Persona Probabilis, Probatae fidei, Charta Manass. archiep. Rem. ann. 1099. in Chartul. Cluniac. ch. 196: Ut hujus pactionis assertio in futurum non cassanda permaneat, testamentali eam schedula cum sigilli sui imagine Personarumque probabilium signis et testimoniis roboravit.

Persona Utilis, Probatae fidei, digna cui fides habeatur. Capitul. Sicardi apud Camillum Pereg. Hist. Longobard. cap. 15. Si autem venditor negaverit, ut non ipsum cavallum, vel bovem vendidisset, et illi, in quorum praesentia venditur, fuerint Personae utiles, quibus credatur absque crimine, non habeat licentiam venditor negandi; sed illae tres si non fuerint fide dignae Personae, praebeant sacramentum, etc. Vide Utilis.

Personae Inconvenientes, in Capitul. Caroli Calvi ann. 858. tit. 27. cap. 9. Persona honestioris et minoris loci, in Capitul. lib. 7. cap. 476. Personae mediocres. Vide Homo.

Persona Opposita. Frequens apud Marculfum et in antiquissimis chartis usque ad saecul. XI. formula: Si quis autem heredum vel proheredum meorum vel ulla Opposita Persona hanc donationem irrumpere voluerit et similia, ubi Opposita Persona videtur esse Interposita, substituta; quo facit charta ann. 744. apud Neugart. Cod. Aleman. num. 14: Ipsam rem tradit imtori ut neque per se neque Persona popsita er se nunc quaessitum turet, etc. i. e. opposita per se, etc.

Persona Amissa, pro Emissa, vel Admissa. ut videtur, in Chartul. major. S. Vict. Massil.: Si quis nos aut successores nostri, vel ullus homo, aut ulla opposita vel amissa Persona, etc.

Persona Publica. Aggenus: Quaedam loca feruntur ad Personas publicas attinere; nam Personae publicae etiam coloniae appellantur, etc. Alius Agrimensor: Haec inscriptio videtur ad Personam coloniae ipsius pertinere, etc. Alio sensu in Justin. Instit. lib. 1. tit. 11. de adopt. § 3.

1. Persona Conditionis, Manumissus e servitute sub certis conditionibus. Vide supra Conditionati.

2. Persona Conditionis, Ejus scilicet ordinis, ut rem quampiam possidere possit. Ordinat. Phil. VI. in Reg. E. E. Chartoph. reg. fol. 12. v°.: Si ecclesia financiam praestare recuset, offerens res acquisitas transferre in Personam conditionis, quam conditio rerum ipsarum exposcit, etc.

Personam Tenere, dicitur Fidejussor, qui in certo loco consistere tenetur, donec promissa et conventa, ipso vade, fuerint perfecta, vel damnum emendatum; quod aliter Hostagium tenere dicebant. Vide in Hostagium 3. Charta Ludov. VII. ann. 1172. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 170: Comes Stephanus juravit, quod quoties per se vel per submonitionem sciret hoc contigisse, infra quadraginta dies inter Senonis et Parisius, donec totum foret emendatum, Personam nobis teneret. Forte, pro Prisonam.

Persona, Corpus. Mirac. B. Henrici Baucenens. tom. 2. Junii pag. 384: Non exibat de domo, nec se poterat adjuvare de Persona; modo sentit omnia membra consolidata et confirmata ita quod vadit.

Persona, Corporis species; dicitur de equo, in Stat. Mantuae lib. 1. cap. 119. ex Cod. reg. 4620: Qui quidem guaragnum talem et equum de Persona, forma et membrorum proportione, de viribus et sufficientia opportuna examinent diligenter.

Personare. Gloss. Graec. Lat. χαραϰτηρίζω, Persono, id est rei alicui incorporeae personam aliquam attribuo, uti vocem hanc interpretatur Vulcanius. In MS. additur Noto.

Personandus, Qui alicui ordini vel societati praesidet. Charta Maximiliani I. Imper. ann. 1486. apud Miraeum tom. 1. pag. 232. col. 2: Mandamus igitur omnibus et singulis Principibus Ecclesiasticis et Saecularibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Clientibus, Officialibus quibuscumque, Capitaneis, Burggraviis, Potestatibus, Ancianis, Gubernatoribus, Praesidibus, Judicibus, Regibus armorum, Haraldis, Personandis, civitatum, opidorum, villarum et locorum Communitatibus, etc.

Persona, Facultas, licentia. Charta ann. 1214. apud Georgium Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 118.: Ut habeat potestatem et Personam emendi, et vendendi, donandi, etc.

In Persona, quomodo Gallice dicimus, en Personne. Litterae Renati Reg. Comit. Provinciae ann. 1477. pro piscatoribus Massil.: Quod a loco illo de la Corona et ultra, tam respectu maris inibi dubiosi et inorescentis, quam metu inimicorum sepe concurrentium periculosum multum est in Persona et bovia piscari inibi arte ipsa de Corre. Vereor tamen ne mendum subsit: est enim retis genus quod Perriere dicitur in Privileg. Maceriarum ad Mosam: Il peut pescher à tous autres harnas et manieres quelconques resques, lesrois, Perrieres, les trayneaulx, etc.

Personarum Nomen, ait Facundus Hermianensis lib. 1. cap. 3. Non nisi cum Sabellius impugnaret Ecclesiam, necessario in usum praedicationis assumptum est: ut qui semper tres crediti sunt et vocati, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, uno quoque simul et communi Personarum nomine vocarentur. Deinde etiam Subsistentiae dictae sunt, quoniam Ecclesiae placuit ad significandum Trinitatem, et hoc nomen distinctioni personali tribuere.

Personae, Clerici, qui Beneficia Ecclesiastica obtinent, quod, ut quidam putant, magnam propter officium Personam sustineant: sed maxime ii, qui Beneficiis, seu Ecclesiis per Vicarios deserviri curant, dum ipsi potiori redituum parte fruuntur; et, ut ait Johannes Sarisberiensis lib. 7. Policrat. cap. 17: Qui quocunque modo plura conquirunt altaria, et nolentes servire altario, de quo vivunt, Personatus quosdam introduxerunt, quorum jure ad alium onera, ad alium referantur emolumenta. Unde apud eumdem Scriptorem Epist. 1. Personae opponuntur, conductis, conductitiis Sacerdotibus et Vicariis. Concilium Claromontanum ann. 1095. cap. 3: Ecclesiae, seu decimae... saepius ab Episcopis sub palliata avaritia venduntur, mortuis nimirum, seu mutatis Clericis, quas Personas vocant. Charta Bartholomaei Episcopi Laudunensis ann. 1125: Notum igitur esse volumus... quod cum Monasterium B. Dionysii de Francia infra terminos nostrae dioeceseos altaria duo, videlicet de Sorbais et de Altrepia sub obtentu Personarum ab antiquo tenuisset, novissime temporibus nostris mortua Persona vicedomini Abbatis Sugerii et monachorum, a Petro ipsius Camerario requisiti, ut B. Dionysii Personae gravamen remitteremus, et quod de caetero altaria illa solida et quiete firma possessione tenenda concederemus, ex decretis Romanorum Pontificum, ne ulterius altaria per Personas tenerentur, sancitum esse recordantes, etc. Charta Eugenii III. PP. ann. 1150. apud Miraeum tom. 2. pag. 1170: Sane pravam illorum consuetudinem, quae sub nomine Personatus usque ad tempus praedecessoris nostri bonae memoriae PP. Urbani extraordinarie inoleverat, submovemus. Annales Wintoniensis Ecclesiae ann. 959: Nuda fuit Ecclesia, intus et extra, qui Vicarii non habebant, unde eam vestirent et tegerent, nec Praebendarii, qui Personae dicebantur, talibus poterant intendere. Infra: Mandavit, ut bona Ecclesiae non sine causa percipientes, in Ecclesia, cujus se Personas confitebantur, in propria Persona Deo servituri perpetuo facerent stationem. Lambertus Ardensis pag. 111.: Ecclesiae S. Petri... procuratorem et Personam. Pag. 121: Gaufridum Morinensis et Brugensis Ecclesiae Canonicum, et in Anglia multarum Personam et procuratorem. Vide Concilium Rotomagense ann. 1189. cap. 6. 8.

Hinc Persona opponitur vicario, in Conc. Oxon. ann. 1222. can. 15: Pensata ecclesiae facultate, utrum vicarius onera ecclesiae subire debeat, an Persona. Ita et Conc. Bajoc. ann. 1300. can. 101. Vide Du Perray in tract. de Portion. congr. tom. 1. pag. 102. et 149.

Persona saepius pro Curio, parochus occurrit: Britan. etiamnum Personne, Angli Parson ea notione dicunt. Chartularium S. Vincent. Cenoman. fol. 115: Ego Persona ecclesiae de Solineio habui medietatem investiturae praefatae ecclesiae de Solineio. Tabular. S. Florentii: Dolensis Electus vel Archiepiscopus, ad praesentationem monachorum Personas recipit, qui eis de temporalibus, ipsi autem Electo vel Archiepiscopo de spiritualibus respondebit. In tribus aliis ecclesiis praedictus Electus seu Archiepiscopus Personas pro sua eliget voluntate. Tabular. S. Sulpitii Bituric.: Cum inter Abbatissam S. Sulpitii et Simonem Personam de Chaneio controversia verteretur, etc.

Personne, eadem notione, nostratibus. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 135. Chartoph. reg. ch. 210: Comme il feust venu en la ville de Necie près Faloise un questeur ou porteur de pardons, qui dist et fist commandement à la Personne ou curé d'icelle ville, que il fist assembler... ses paroissiens, etc. Aliae ann. 1393. in Reg. 144. ch. 254: Richart Simon prestre, Personne de la parroisse de saint Oen, etc.

Varie ab Episcopis altaria, uti vocantur Ecclesiae, concedebantur Monasteriis, vel Capitulis Canonicorum, vel etiam Dignitatibus Ecclesiasticis. Interdum enim ea conditione dabantur, ut iis liceret Personam constituere, Clericum scilicet, qui altaris titulo et proventibus sibi reservatis, ei per vicarium deserviri curaret: quo quidem vacante personatu, Monasteria confirmationem eorumdem altarium ab Episcopis rursum impetrabant, per praestationem quandam, altarium redemptionem vulgo nuncupatam, uti in hac voce docuimus. Exstant apud Haraeum in Castellanis Insulensibus lib. 2. pag. 170. 171. diplomata Radbodi Noviomensis Episcopi ann. 1090. et Lamberti Atrebatensis Episcopi ann. 1111. quae istius moris meminerunt. Alia profert Buzelinus in Gallo-Flandria pag. 307. 308.

Appellata quoque interdum haec praestatio Personalis redemptio, ut in Bulla Paschalis II. PP. ann. 1107. ex Tabulario S. Albini Andegavensis: Has nimirum ecclesias, juxta praedecessoris nostri felicis memoriae Urbani decretum in Alvernensi Concilio constitutum, ab omni Personali Redemptione liberas vobis permanere censemus.

Interdum etiam altaria concedebant Episcopi absque Personatu; id est, ut liceret Monasteriis, aliisve Ecclesiis, Vicarios in ipsis altaribus delegare, qui eis deservirent, Personatus proventibus ad ipsa Monasteria, Ecclesiasve spectantibus: quae quidem altaria a Personatu libera dicuntur in Charta Baldrici Noviomensis Episcopi ann. 1103. apud Vassorium in Noviomo pag. 797. ex qua praeterea discimus, Vicarios, qui ejusmodi altaribus deserviebant, Juniores, eorumque ministeria, Junioratus appellatos. Charta Manassis Episc. Camerac. ann. 1096. apud Miraeum tom. 1. pag. 165: Altare videlicet de Hauthem cum appenditiis suis, Heldreghem, et Idrighem sine Persona, sed cum debitis obsoniis. Alia Lamberti Episcopi Atrebatensis ann. 1097. ibid. pag. 116: Altare de Huchin ea conditione ibi dedit, ut singulis annis, in festivitate S. Remigii xii. denarios solvat, et deinceps ab omni redemptione liberum faciat. Altare quoque de Rodricourt ita dedit, ut sine Persona permaneat. Charta Gerardi Episcopi Morinensis apud Willelmum Andrensem pag. 808: Altare villae, quae vulgo Andernes dicitur, ad opus Monachorum Coenobii S. Salvatoris Caroffensis ibidem Deo famulantium, omni exactionis debito liberum concedo,... aliud quoque altare, quod dicitur S. Martini.... concedo, non liberum, sed sub Persona. Vide Junioratus.

Hinc Personaliter tenere dicebantur qui sub annua praestatione, altarium redemptio dicta, beneficia ecclesiastica possidebant: impersonaliter vero qui ea obtinebant libera a personatu. Vide Mabillonium tom. 5. Annal. pag. 387.

Personatus Jus, Quo personam in ecclesia aliqua quis constituere potest. Charta Officialis Remensis ann. 1364: In quibus (ecclesiis) Ecclesia S. Bertini dinoscitur patronatus ac Personatus jus habere, ac ad praedictas ecclesias ab antiquis temporibus Episcopi Morinensium... personas ydoneas praesentatas per ipsum Abbatem... ad dictas capellarias seu capellas admiserint. Infra: Capella S. Katarinae de Kalais existens in patronatu ecclesiae S. Bertini, etc.

Personator, Idem quod Persona. Lambertus Ardensis pag. 151: Erat autem tunc temporis in Ardea quidam sub Morinensis Episcopi praesidio substitutus Personator, sive persona, nomine Walterus, qui etiam Nelensis et Althingensis villae simili professione procurabat Ecclesiam.

Personatus, Personae dignitas, seu beneficium ipsum, ac Ecclesia, quam quis sub personatu possidet, ut est in Charta Walterii Episcopi Tornacensis, apud Haraeum in Castellanis Insulens. Petrus Bles. Epist. 120: Nepos vester in diversis Ecclesiis diversos adeptus est turpi commercio Personatus. Scriptores Vitae S. Thomae Cantuar. cap. 5. de Archidiaconatu: Nam post Episcopos et Abbates in Ecclesia Anglorum, hic primus et dignior Personatus habetur. Thierricus Valliscolor. in Urbano IV. PP.: Hic tres instituit Personatus, ibi Cantor. Thesaurarius hos, atque Decanus habent. Provinciale Ecclesiae Cantuar. lib. 3. tit. 1: Ut omnes tam Archidiaconi quam Decani, et omnes alii in Personatibus et dignitatibus constituti, etc. Adde tit. 7. et Historiam Episcopor. Cadurcensium num. 118. Lindwodus, Personatum esse ait praelaturam, sive titulum ad personam, sive rectorem Ecclesiae pertinentem: haecque subdit: Scias tamen, quod de personatu doctores varie scribunt. Nam Archidiaconi et Archipresbyteri, in Ecclesiis Cathedralibus dicuntur habere Personatus. Cognoscitur enim Personatus, quando aliquis habet praerogativam in Choro vel in Capitulo, in optionibus, in processionibus, in vocibus dandis et hujusmodi prae aliis canonicis ejusdem ordinis: non tamen sicut hi, qui sunt in majoribus dignitatibus constituti: unde, ut dicit Cardi. Personatus et dignitas vere supponunt pro eodem, licet in aliquibus locis rectores Ecclesiarum vocentur Personae, et sic habent personatum, non tamen dignitatem. Compendiosa benefic. Expositio fol. 12: Personatus jurisdictionem non habet ut praebenda, quae nihil aliud est quam jus percipiendi fructus ratione canonicatus. Ita estre en personnage, dicuntur in dignitate aliqua Ecclesiastica constituti, in Statuto Philippi Pulcri ann. 1294. de superfluitatibus in qualibet hominum conditione auferendis: Nul Clerc, s'il n'est Prelaz, ou establis en Personnage, ou dignité, ne pourra porter vair ne gris, ne hermines, fors en leurs chaperons. Infra: Nul Bourgeois ou Bourgeoise, ne Escuier, ne Clerc, s'il n'est en prelation, ou en Personnage, ou en greigneur estat, n'aura torche de cire.

Consule Van-Espen in Tract. de Dignitatibus et Personatibus.

Personalia Beneficia, in Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 524: Licet personatus sive Personalia beneficia ideo nuncupata sint, quod non ut in perpetuum beneficia remanerent, sed ad vitam aliquarum personarum ecclesiasticarum duntaxat instituerentur, etc. Nullus personatus seu Personale beneficium, sine auctoritate et decreto Episcopi... erigatur.

Personagium, Idem quod Personatus. Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 816: Proillo novo aedificio, quod ipse fecit in Personagio de Dasesboroug.

Nostris Personnage. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 158: Thomas Durescu prestre, personne d'un bénéfice en icelle eglise, nommé le Personnage de Mirevile. Charta ann. 1399. ex Chartul. 21. Corb.: Patrons de plusieurs cures, chappeleries, personnages et autres bénéfices, etc. Interdum et pro districtu parochiae, ut in Charta ann. 1226: Je Jehans sire de Cison fas asavore à tous cilz ki sont et ki à venir sont, que je ai vendut as chanoines de Sainte Crois de Cambrai toute le disme entirement que je avoie el Personnage de me vile d'Angheriel. Vide mox Personale.

Rectius Personagium, eodem quo apud Anglos Personage, pro districtu ecclesiae curionis, qui persona iisdem dicitur, accipi posse arbitror; qua etiam notione vox Parochia interdum usurpatur, ut supra observatum est in hac voce.

Personalitas, Eodem significatu, in Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 248: Volo etiam omnibus fidelibus esse constans, me neminem alium autoritati domini Episcopi praesentasse de Personalitate ecclesiae de Suthun, nisi Priorem et fratres ecclesiae de Trentham.

Personaticum, ut Personatus. Charta Henrici I. Regis Franc. ann 1057. in Historia Monasterii S. Mariae Suession. pag. 436: Alia (persona) in loco ejus praesentetur, cui Episcopus Personaticum ipsorum altarium sine aliqua pecunia tribuat.

Impersonata Altaria, Quae a Personatu libera sunt. Charta ann. 1105. ex Tabular. Mon. Elnon.: Eaque (altaria) libera et Impersonata Ecclesiae S. Amandi concedimus, ea conditione ut presbyteri qui iisdem altaribus deservierint Episcopo praesententur.

Inpersonare, in Personatus possessionem mittere. Charta Hugonis du Puiset Dunelmensis Episcopi: Sciatis, nos ad praesentationem Roberti Capellani in Ecclesiam de Witefeld, quae in feudo suo sita est, canonice Inpersonasse Robertum nepotem suum, etc.