Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): dolor

dolor

Schmerz im engern und weitern Sinne des Wortes, der Gegensatz zu delectatio (←): ad dolorem duo requiruntur, scilicet coniunctio alicuius mali, quod ea ratione (insofern) est malum, quia privat aliquod bonum, et perceptio huiusmodi coniunctionis, th. I. II. 35. 1 c; dolor sicut et delectatio est in appetitu intellectivo vel sensitivo, ib.; dolor, secundum quod est in appetitu sensitivo, propriissime dicitur passio (← sub a) animae, sicut molestiae corporales proprie passiones corporis dicuntur, unde et Augustinus dolorem specialiter aegritudinem nominat, ib.; dolor ex duplici apprehensione causari possunt, scilicet ex apprehensione exterioris sensus et ex apprehensione interiori sive intellectus sive imaginationis, ib. 2 c; vgl. ib. I. 64. 3 c; loquendo autem de dolore, secundum quod large etiam tristitia dolor dicitur, 3 sent. 15. 2. 3. 2 c.

Über den Unterschied zwischen dolor & tristitia, beide im engern Sinne des Wortes verstanden, → tristitia.

Arten des dolor sind: dolor corporalis sive exterior sive sensibilis sive sensitivae partis & d. spiritualis sive interior (th. I. II. 35. 2 c & ad 2 & 3; 7 c; 37. 1 c & ad 3; III. 3. 1 ad 2; 46. 6 c; 2 sent. 33. 2. 1 ad 4; 3 sent. 15. 2. 3. 1 c & 2 c; 4 sent. 17. 2. 1 ad 1) = der körperliche oder äußere oder sinnliche und der geistige oder innere Schmerz (dolor exterior et interior . . . in duobus differunt . . . causa enim doloris exterioris est malum coniunctum, quod repugnat corpori, causa autem interioris doloris est malum coniunctum, quod repugnat appetitui. Dolor etiam exterior sequitur apprehensionem sensus et specialiter tactus, dolor autem interior sequitur apprehensionem interiorem, vel imaginationis scilicet vel etiam rationis, th. I. II. 35. 7 c).