Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PES

PES, Pedis abscissio, amputatio, inter poenas non semel occurrit. Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Arianos cap. 1: Alios quoque effossis oculis, ac Poplitibus amputatis, semivivos reliquit. Leges Willelmi Nothi cap. 67: Interdicimus etiam, ne quis occidatur, vel suspendatur pro aliqua culpa, sed eruantur oculi, abscindantur Pedes, vel testiculi, vel manus, etc. Ingulfus pag. 856: Sub poena perditionis dextri sui Pedis, etc. Assisiae Hierosolymitanae MSS. 2. part. cap. 31: Les Juges doivent enquerre selon leur conscience tous ceaus, qui ont emblez bestes menues, ou pors, à la premiere fois il li feront tailler le nez, à la seconde fois, il li feront tailler le Pié, et à la tierce fois pendre: et ceaus que ils trouveront, que ils auront emblés beufs ou chevauchures, ou armes, à la premiere fois ils li doivent tailler le Pié, à la seconde fois pendre: et se il a emblé des bestes menues, ou de pors, tant que il soit de la valeur de 25. bezans, il doit avoir le Pié taillé, et à la seconde fois pendre, etc. MS.: Crever ex, ou ardre en poudre, Et Piés et point couper. De hac poena vide L. 8. C. de servis fugit: (6, 1.) Nov. 134. cap. 13. Nicephor. Constantinop. in Breviario Histor. pag. 77. 1. edit. Theophanem ann. 3. Copronymi, Nicetam in Andronico, Canones S. Patricii apud Waraeum pag. 48. Canones Hiberniae lib. 28. cap. 6. Leges Inae cap. 39. apud Bromptonum, Stabilim. S. Ludovici lib. 1. cap. 29. Gregorium Turon. lib. 7. cap. 20. Fredegar. Chron. cap. 28. Capitulare 3. ann. 813. cap. 19. Petrum Blesensem in Canone Episcopali pag. 454. Ordericum Vitalem lib. 4. pag. 535. lib. 8. pag. 702. 707. Gesta Dominorum Ambasiens. cap. 5. num. 22. Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 32. § 7. Fletam lib. 1. cap. 38. § 8. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 166. Veterem Consuetud. Norman. cap. 23. Cujac. lib. 7. observ. cap. 13. Menagium in Amoenitatib. Jur. cap. 32. 2. editionis. Grimm. Antiq. Juris Germ. pag. 705. etc.

In raptores indicta haec poena, ex Charta ann. 1214. in Chartul. Campan. fol. 429. v°. col. 2: Omnia erunt in eodem statu, in quo erant antequam dominus Milo hominem capi fecisset, cui fecit amputari Pedem propter raptum, ac si numquam praedicta forisfacta infractionum et amputationis pedis facta fuissent.

Ad Pedes Regis Conquirere. Lex Alamannorum tit. 35. § 3: Tunc illa haereditas, quam ille Dux habuit, post mortem ejus in potestate Regis sit, vel cui vult, donet, aut illi filio Ducis, qui rebellavit, si potuerit per servitium hoc ad Pedes Regis conquirere, etc. Id est prosternendo se ad pedes Principis.

Pedes, indecl. usurpatur in Litteris Johannis Franc. Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 77: Possint a transeuntibus per locum predictum exigere et levare, videlicet a quolibet eques transeuntium per locum eumdem unum denarium Turon. et a quolibet Pedes transeuntium unum obolum Turon.

Pedes Linei, vel Lignei. Concilium Autissiod. can. 3: Quicumque votum habuerit, in Ecclesia vigilet,... nec sculptilia, aut Pede, aut homine lineo fieri penitus praesumat. Ubi legendum videtur ligneo. Indiculus Paganiarum, seu superstitionum in Concilio Liptin. ann. 743: De ligneis pedibus, vel manibus pagano ritu. S. Eligius apud S. Audoenum in illius Vita lib. 2. cap. 15: Pedum similitudines, quos per bivia ponunt, fieri vetate, et ubi inveneritis, igni cremate. Homilia ejusdem S. Eligii: Arbores, quas sacrivos vocant, succidite, plantas sive ungulas Pedum, quos per bivia ponunt fieri vetate. Quibus locis perstringuntur veterum Gallorum magici ritus vel superstitiones, qui in biviis ac compitis hominum membra pedesve ex ligno, (vel lino) conflatos collocabant, existimantes, hac ratione morbos et aegritudines persanari. Imagines ex ligno et cera confictae a maleficis, in Historia Pontificum et Comitum Engolismensium cap. 25. Certe lanas ad φαρμαϰείας olim adhibitas testatur Scholiastes Theocriti Idyll. 2. v. 2. ut et imagines laneas Horatius lib. 1. Sat. 8. Nescio an huc etiam spectet, quod habet vetus Formula Poenitentialis, edita ex Codice Thuano a Jacobo Petito: Idem si observat auguria,... item si fecit, vel fieri fecit, vel curavit, quod aliquis faceret Pedem in domo.

Pedes Lignei, Scabellula, quibus repentes manibus innituntur. Mirac. S. Helenae tom. 3. Aug. pag. 615. col. 1: Haderici filia, nomine Bava, genibus repens, manibus ligneos Pedes tenens, etc.

Pes Forestae. Tabularium Abbatiae de Novo-loco in Comitatu Nottinghamensi: Notandum est, quod Pes forestae usitatus tempore Ric. Oysell in arrentatione vastorum, factus est signatus et sculptus in pariete cancelli Ecclesiae Edwynstowe,.... et dictus Pes continet in longitudine 18. pollices, et in arrentatione quorundam vastorum pertica 20. 21. et 24. pedum usa fuit: sed semper 40. perticatae, videlicet 40. full. in longitudine, et 40. full. in latitudine faciunt unam acram, et quaelibet acra continet in se 4. rodas, secundum longitudinem et latitudinem, ut praedictum est.

Pes Manualis, Mensurae genus, apud Stephanotium in Antiquit. Bened. Aurelian. MSS. pag. 559. Vide Pertica manualis.

Charta ann. 761. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 407: De jure sancti Desiderii, comprehendit Pedes manuales numero viginti quinque. Alia ann. 1139. ex Tabul. M. Magdal. Aurel.: Sunt autem ipsae areae a prima fronte a parte ecclesiae Pedes manuales lj. a posteriori fronte lxj. ab uno latere Pedes manuales xxxv. ab alio latere totidem.

Pes Manus, Eadem notione nostris Pié main. Pactum inter reg. et episc. Paris. ann. 1222. inter Instr. tom. 7. Gall. Christ. col. 95: Sciendum est praeterea quod nos habemus omnem justitiam... in strata regali, quae est decem et octo pedum ad Pedem manus. Aliud inter abb. et commun. S. Rich. ann. 1324. in Reg. 64. Chartoph. reg. ch. 2: Et se pourra giter la boiche de la dite esclaire seur le froc, un pié tant seulement à Pié main.

Pes Luitprandi. Vide Pertica 1.

Vel Aliprandi. De eo consule Dissert. editam tom. 10. Collect. cui titulus Raccolta d'opusc. scientif. et filolog. Venet.

Pes Portae Sancti Pancratii, Mensurae species apud Florentinos, de qua multis disputatur in Dissert. edita Venet. tom. 10. Collect. cui titulus: Raccolta d'opusc. scientif. et filolog.

Pes Publicus, Mensura publica et legitima. Charta ann. 951. apud Cl. vir. Garamp. in Disquis. de sigil. Garfagn. pag. 65. ubi de mensura cujusdam terrae habentis per longitudo Pedi publici centum dece, et in alia longitudo Pedi publici octuaginta sex, et per latitudo Pedi publici quinquaginta. Occurrit rursum in alia ann. 957. ibid.

Pes Submissalis. Cenc. in Ord. Rom. ad calcem ex Cod. reg. 4188: Coliseum ampheteatrum habet in altum Pedes submissales centum octo.

Pes, Temporis nota. Missale Gemmeticense datum a Roberto Episc. Londin. an. circiter 1150. ubi ad calcem uniuscujusque mensis diei noctisve horae notantur: Januarius, nox horarum xvi. dies. viii. hora iii. et ix. Pedes xvii. hora vi. Pedes xi... Februarius: nox horarum xiii. dies x. hora iii. et ix. Pedes xv. hora vi. Pedes ix.

Pes Monetae. Vide in Moneta.

Pes Montis, Ima et inferior pars, unde S. Joannes pedis portus, oppidulum in Pyrenaeis, S. Jean Pied de Port. Pedes Cassii montis, apud Ammianum lib. 14. ubi Lindenbrogius quaedam observat ex Suida et Eustathio. Hegesinus apud Pausaniam: Ἑλιϰῶνος ἔχει πόδα πιδαϰόεντα.

Pes. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 225: Inspeximus transcriptum Pedis cujusdam finis levati in curia domini E. nuper Regis Angliae avi nostri, quod coram nobis in cancellaria nostra certis de causis venire fecimus, in haec verba: Haec est finalis concordia, etc. Nos autem transcriptum Pedis finis praedicti... tenore praesentium duximus exemplificandum. Ubi pes finis idem videtur significare quod Charta authentica, qua alicui controversiae finis imponitur; quomodo Pedefinis usurpatur pro ea agri parte qua inferior est. Vide Caputfinis.

Pes, Inferior agri pars capiti opposita. Vide Caputfinis et Capus 3. Charta ann. 746. apud Brunett. in Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 522: Terrula in fundo Matiani qui habet in lungo ipsa terrula pedes publici tricenti et in latu da capu pedes publici sexsaginta et in mediu locu pedes septuaginta et in Pede in latu pedes publici nonaginta. Adde Chart. ann. 759. ibid. pag. 566. lin. 8. ann. 765. pag. 586. lin. 6. alia ejusd. ann. pag. 588. lin. 8.

Pes. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 109: Pro porco 2. solidos, et tascham, et quartam partem vini cum Pede. Occurrunt eadem verba rursum infra.

Nisi me fallo vinum cum pede vel de pede, ut alibi legitur, de vino quod ex uvis calcatis expressum est, intelligendum. Hanc conjecturam firmat Charta Friderici II. Imper. ann. 1211. apud Rocchum Pirrum tom. 1. Sicil. Sacrae pag. 144: Et de vineis musti nupti puri lagenas magnas cc. et de Pede lagenas centum. Mustum quippe ibi a vino presso distingui videtur.

Pes Fixus. Synodus Oriolana ann. 1600. inter Concil. Hispan. tom. 4. pag. 745: Cum pecunia, quae Pes fixus dicitur, necessaria sit ad Dei cultum promovendum, ne temporis necessitate si desit, studium et ecclesiae ornatus negligatur... Inde volumus, ne defunctorum canonicorum vacationis tempore, donec alii defunctorum loco succedant, fructus et redditus aliis accrescant, ne aliquis de mortis annata testari possit; sed hoc omne quodcumque fuerit, Pedi fixo accumuletur et aggregetur, donec competenter fuerit ecclesiae necessitati consultum.

Ad Pedes Puellarum Sedere, Urbanitatis consuetae apud nostros. Lit. remiss. ann. 1388. ann. in Reg. 133. Chartoph. reg. ch. 25: Lors lesdiz escuiers entrerent dedenz l'hostel Thiebaut Brisse et se assistrent aus piez de deux des filles dudit Thiebaut sueurs dudit le Galois, avec lesquelles ilz se esbatirent un pou, sanz penser en aucune villenie ou deshonneur envers lesdittes filles, ne leur amis.

Pedes Ambulantes. Charta ann. 1326. in Reg. 65. bis Chartoph. reg. ch. 149: In nostra et nostri proprii corporis sospitate per Dei gratiam existentes et Pedes ambulantes. Formula in Chartis donationum aliisve usitata, qua eas sana mente et sano corpore factas fuisse significabatur.

Pes Clausus. Animal ad pedem clausum. Vide supra in Animal.

Pied-Levé, Costumae seu pensitationis species, quae ex consuetudine praestatur, nomen in ecclesia Remensi. Arest. ann. 1263. in Reg. Olim Paris.: Per arrestum patet archiepiscopum Remensem debere canonicis Remensibus quamdam coustumam, quae dicitur, Pied-levé, et regem quando tenet regalia... Petebat capitulum Remense a domino rege, quod ipse faceret eis persolvi quandam coustumam, quae dicitur Pied-levé, videlicet certam summam pecuniae cuilibet canonicorum Remensium in die coenae, cum ipse teneat regalia, quia ipsis canonicis hoc solvebat idem archiepiscopus dum viveret... Placuit domino regi, quod... custodes ipsorum regalium solvant de ipsa costuma, quae dicitur Pied-levé, canonicis praedictis. Ludi genus eodem nomine donatur, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 2: Lesquelz alerent aux jeux de billes en l'ostel de la Boussicaulde;... icellui suppliant qui jouoit au Pié levé, etc.

Pede Vicino, Continuo, Gall. Incontinent. Acta S. Lupi episc. Trec. tom. 7. Jul. pag. 81. col. 2: Inter quos ei Sabaucus rex Alemannorum eminentius humilitatis impendebat obsequium, Pede vicino complens in omnibus ejus praeceptum.

Pleno Pede, id est, Jure pleno et certo, in Chartul. S. Vandreg. tom. 2. pag. 2101: Ita ut numquam ullius rationis causa, nullius occasionis malitia quisquam dominetur saltim in Pleno Pede supradictarum terrarum... nisi abbas et ab eo ordinata potestas.

Pedes, in Glossis antiquis MSS.: Dicuntur duo fines, (funes) navium, qui extremos velorum angulos tenent. Consulendus omnino Isac. Vossius in Phaselum Catulli.

Pes, Truncus, stirps. Charta Nic. episc. Andegav. ann. 1289. in Chartul. priorat. de Guilcio fol. 58. r°: Concessit quod ipsi (monachi) in perpetuum habeant et percipiant in dicta foresta duas summas per Pedem ad equos vel asinos... singulis diebus, vice et loco duarum summarum, quas antea tantummodo habebant, ad branchas;.... ita tamen quod dictas duas summas perficiant, tam de Pedibus scisarum arborum, quam de branchis.

Pes, Locus vacuus, certo pedum numero definitus, aedificandae domui concessus. Pactum inter reg. et episc. Anic. ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 20: Si in prato suo brolii fiant, seu concedantur Pedes seu loca ad aedificandum,... emolumentum erit commune nobis et sibi: loca vel Pedes concedere, ac vestire seu devestire nos seu gentes nostrae non poterimus. Vide supra Peaso et Peda 2.