Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PESSULUM

PESSULUM, Idem quod supra Peslum, Gratianopolitanis vulgo lou Peslou, Appensum domui tectum, quodvis aedificiolum extra murum in viam prominens. Sententia Johannis Archiepisc. Viennens. ann. 1228. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 142: Volumus et praecipimus habito consilio Sapientum, ut omnia Pessula quae sunt et erant extra muros apud sanctum Romanum, et in Chapelleys et in Changeriis, etc. sunt de jurisdictione Bajuli praedicti et successorum ejus in perpetuum. Vide Pestillum et Pessile.