Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PETITIO

PETITIO, Praestatio, quae a dominis sub nomine petitionis, vel mutui exigitur. Charta Friderici Imper. ann. 1152: Exactiones, tallias, quas quidam precarias vel Petitiones nuncupant, sive hospitationes, regia censura penitus interdicimus. In Charta Comitis Guinensis in Chronico Andrensi, coactiva petitio, sive incisura, i. tallia. Vide Demanda 1. Mutuum coactum, Quaesta. Vide Bede et Precaria., Peticiones ad Judaeos, in chart. ann. 1212. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 419.

Petitio Publica, Praestatio, quam domini a tenentibus seu vassallis, in certis eorum necessitatibus, petunt, idem quod Tallia. Charta Phil. I. reg. Franc. in Chartul. Campan. fol. 53. r°. col. 2: Cum... Petitiones quasdam publicas, quas vulgo talliam vocant, pro utilitate ecclesiae exigendo, in eos potestatem propriam exercuisset dominus Nevelo, etc.

Petitio, in Regula S. Benedicti, pro formula professionis non semel usurpatur, cap. 58. 59. Unde petitio et votum junguntur apud S. Anselmum lib. 6. Epist. 23: Qui apud nos Petitionem et votum Monachi fecit. Quia nempe novitius exacto novitiatus tempore petebat ab Abbate ut ad professionem admitteretur. Charta ann. 1029. in Tabular. Gellonensi: Ad monasterium S. Salvatoris Gellonensis adducantur et ibidem benedicantur, et Petitionem seu professionem faciant. Formulas ejusmodi petitionum habes inter Baluzianas 32. 33. Vide Udalricum lib. 2. Consuetud. Cluniacens. cap. 26. Librum usuum Cisterciensis Ord. cap. 117. Raynardum Abb. Cisterciens. in Institut. cap. 28. Vitam S. Willelmi Ducis n. 22. Mabillonii, etc.

Petitio, Pars sacrae liturgiae, seu potius orationum quae in ea dicuntur et concinnuntur. Vide Glossar. med. Graecit. voce Αἴτησις, col. 37.

Petitio, Libellus supplex, unde Magistri libellorum, ἐπὶ τῶν δεήσεων dicebantur apud Byzantinos. Thwroczius in Bela Rege Hungar. cap. 64: Et Petitionibus loqui traxit originem, ut Romana habet curia et Imperii. Vide Symmach. lib. 1. Epist. 11. Confer Requesta 1.

Ad Petitionem Stare, dicitur de concubina, in Stat. Mantuae lib. 1. cap. 152. ex Cod. reg. 4620: Nulla mulier audeat vel praesumat stare pro concubina, seu ad Petitionem alicujus sacerdotis presbiteri, seu clerici in sacris constituti. Italis, Stare à petto, pro Congredi, ex adverso stare.