Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PETRA

PETRA, Ponderis species, quod constat 12. libris et dimidia: 12. tantum libris constat ex Compositione de ponderibus apud Th. Blount in Nomolex. Anglic.: Le charre de plumbo constat ex 30. formellis, et quaelibet formella continet 6. Petras, exceptis duabus libris, et quaelibet Petra constat ex 12. libris: libra vero 15. unciis, ut est in Fleta lib. 2. cap. 12. § 1. cap. 79. § 10. At apud Henric. Knyghtonem ann. 1340. Saccus lanae dicitur continere in pondere 26. petras: petra vero 14. libras. Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1338. apud Rymerum tom. 5. pag. 10: Quinque millia et nongentas Petras casii, etc. Ita quidem apud Anglos; at secus apud Scotos: quippe in Assisa Davidis Regis Scotiae de ponderibus § 4. et 5: Petra cerae continet octo libras: Petra vero ad lanam ponderandam, et ad alias res, continet quindecim libras. Eadem habentur in Statutis Roberti III. cap. 22. § 2. ubi dicitur Petra seu lapis. Quod postremum vocabulum occurrit in Charta Philippi Regis Franciae ann. 1288. apud Perardum in Burgundicis pag. 562: Pro quolibet sacco lanarum et aignelinorum, pondus viginti duorum Lapidum Provini continente, etc. et apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 261: Pie memorie Friso in extremis suis Religiosis viris fratribus in Dobirlugunum Lapidem sepi (sebi) in remedium anime sue annis singulis assignavit. Ubi Ludewig. in margine: De 20. libris sebi a Frisone ecclesiae in Dobirlug. quotannis assignatis. Regestum Peagiorum Parisiens.: Laine, qui vient d'Angleterre, le vendeur doit pour chascun sac vendu 18. deniers, et s'il poise 36. Pierres au poix de 9. livres la Pierre, etc. Vide Monasticum Anglicanum tom. 1. pag. 148. 482. Thomam Walsinghamum ann. 1399. Knyghtonem pag. 2737. etc.

Unde nostris Pierre et Perée, eadem notione. Lit. ann. 1336. in Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 66. r°.: De chascune Perée de laine, deux deniers. Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1511. fol. 39. v°.: Douze Perées de sieu à faire candeilles, et une Perée de sieu à fondre. Arest. ann. 1402. 19. Apr. in vol. 9. arestor. parlam. Paris.: Certaine quantité de cire, que l'on nomme une Pierre, pesant treize livres.... Une Pierre de cire pesant six livres.

Petra, Mensurae genus. Libertates Moiricensium ann. 1164. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 17: Pro hac autem concessione, quam ego Berlio Moiricensibus constitui, ipsi mihi et haeredibus meis in perpetuum donaverunt Petram in quam mensuratur. Vide Petrata 1.

Qua ad mensurandum frumentum utebantur. Charta ann. 1337. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 125: Supplicabant sibi concedi licentiam, quod in platea de Portello possent construere et facere unam capellam seu alam, et in eadem Petram seu mensuram bladorum facere et tenere ad mensurandum. Vide supra Perea.

Petra, Tributum, quod pro Petris, ponderibus scilicet vel mensuris, pensitatur. Charta ann. 1209. ex Bibl. reg. cot. 19: Vendimus.... tertiam partem totius Petrae, quae est in illo portale vouto ibimet.

Petra Bombardarum, Globus ferreus, Gall. Boulet. Joan. Germ. Cabilon. episc. in Phil. III. duce Burg. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. MSS. pag. 33: Igneque ad uncum ferreum interjecto pixidis latera contunduntur, et orbici, quos Pierres de bombardes nominant, igne et fumo artati decutiuntur, partemque murorum objectam, horribili actu, quatiunt quassatumque prosternunt, muri suffodiuntur, etc.

Petra Tailliae, a Gallico Pierre de taille. Comput. eccl. Paris. an. circ. 1381. ex Bibl. S. Germ. Prat.: Johanni Huberti lathomo per forum factum cum ipso... corruendi hostiariam magnae portae, ..... et reficiendi de novo de petra et plastro, et quaerendi certas Petras tailliae pro dictis hostiariis, etc.

Petram Trahere, Gall. Traire la Pierre. Ludi genus, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 34.

Petra Elemosynae. Vide Dasium.

Petra Nativa, Indigena. Vide, Enthori.

Petra Sicca, non constricta ex calce et arena. Hygenus de Limitibus constituendis : Gamma de Petra sicca constructa.

Ad Petram Votum Reddere, Superstitionis paganicae species, Christianis interdicta. Indiculus Paganiarum in Concilio Liptinensi ann. 743: De his, quae faciunt super petras. S. Eligius apud S. Audoënum in ejus Vita lib. 2. cap. 15: Nullus Christianus ad fana, vel ad Petras, vel ad fontes, vel ad arbores..... vota reddere praesumat. Concilium Nannetense cap. 20: Lapides quoque, quos in ruinosis locis et silvestribus, daemonum ludificationibus decepti venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur, etc. Vide Concilium Arelat. II. can. 23. Turon. II. can. 22. Capitula Theodori Cantuar. cap. 107. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 63. lib. 1. Capitul. cap. 62. etc.

Petra, nude pro Sepulcro lapideo, in Lege Salica tit. 17. § 3: Si quis mortuum hominem aut in noffo, aut in Petra, quae vasa ex usu sarcophagi dicuntur, etc.

Petra. Chronicon Windesemense lib. 2. cap. 54: Quem libellum in diversis membranis, quaternulis, aut Petris conscripsit. Cap. seq.: Exercitia sua membranis et Petris diversisque foliis, ut dictum est, conscripta. Vocabularium Gherardi de Schueren: Petra, ae, Eyn stein oft leye. Est autem Teutonibus leye, tabella scandularis, cui vel stylo, vel creta inscribitur; nostris, Ardoise.

Petra, nude, pro Castello vel praesidio in petra seu rupe exstructo; hinc nostris Petra Domini, Gall. Dampierre. Prosper in Prol. libr. de Provid. Dei, ubi de Aquitania sua: Non castella Petris, non opida montibus altis   Imposita, aut urbes amnibus aequoreis, etc.