Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PHILOSOPHIA

PHILOSOPHIA, Vita Monastica, θεία φιλοσοφία, apud Isid. Pelusiotam lib. 1. Epist. 260. Ἡ εἰς Χριστὸν φιλοσοφία, in titulo libri Nili, quem Ἀσϰητιϰὸν inscripsit. Majorianus Nov. de Sanctimonialibus: Cum hujusmodi observatio Philosophiam religiosa mente suscipiens, non cogentis imperio, sed spontanea et matura deliberatione capiatur. Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 5: AEdificando insigne illud Cristianae Philosophiae speculum, Monasterium scilicet de Fontibus. Joannes Sarisberiensis lib. 7. Policrat. cap. 21: Vita Claustralis virtutem Philosophorum incomparabiliter antecedit, aut, quod melius crediderim, rectissime et tutissime philosophatur. Brunon. vita S. Adalberti cap. 27: In monasterio quo sanctus iste Phylosophya Benedicti patris nutritus erat. Vide Vitam S. Nili Junioris pag. 164. et Gloss. mediae Graecitatis.

Pro Fide Christiana, occurrit in Annal. Hermanni apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 676. col. 2: Otokarus dux.... arma in Prussia movit, crucesignatus terrae maximam partem Philosophiam Christianam recipere vi coegit.

Philosophari, Monachum agere. Luithprandus lib. 5. cap. 9: Et ad vicinam insulam, in qua Coenobitarum multitudo Philosophabatur, tonso ei, ut moris est, capite, ad Philosophandum transmittunt. Et cap. 10: Atque ad vicinum Monasterium... tonsis, ut moris est, capitibus Philosophatum transmittant.