Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PHILOSOPHUS

PHILOSOPHUS, Doctus, litteris egregie instructus. Henricus Huntindon. in Epist. ad Walter. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 190: Splenduit temporibus nostris Lanfrancus Archiepiscopus vir Philosophus, vir perspicuus; cui successit Anselmus Philosophus et sanctissimus. Ibidem: Tempore nostro... Episcopus Londoniensis... Gillebertus magnus Philosophus. Vide Chron. Salernit. cap. 122. ubi filosofi forte sunt monachi vel clerici; et Liudprand. Antapod. lib. 3. cap. 19.