Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PHILOSOPHUS

PHILOSOPHUS,² Dignitas in Ecclesiis Canonicorum: eadem forte quae magistri Scholarum, seu Scholastici. Tabularium Brivatense Ch. 385: Signa Canonicorum S. Mauricii Viennensis Ecclesiae, Otmari Decani, Rostanni Archidiaconi, Adalardi Philosophi, Benardi Canonici, Ricardi Praecentoris, et aliorum Canonicorum. Thietmar. Chron. lib. 6. cap. 58: Magisterio Geddonis Philosophi traditur, qui quidem Geddo apud eumdem lib. 7. cap. 35. dicitur quondam scolae magister, sed tunc aecclesiae custos.