Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIA

PIA, Eo nomine Reliquias Sanctorum aliaque pietatis instrumenta, quibus donantur ii qui summum Pontificem adeunt, intelligere videtur Johannes Fiscamnensis Abbas in Epist. ad Leonem IX. PP. apud Marten. Nov. Collect. vett. Script. pag. 22: Hi certe contempta super pace Apostolica vestra sanctione, me invaserunt, spoliaverunt, et omnibus Piis lacrymabiliter dehonestaverunt, etc.