Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PICTURA

PICTURA, Modus agri, vel vineae. Hugo Flaviniac. in Chronic. pag. 135: Cum silvis et pratis ad eandem Ecclesiam pertinentibus, et Pictura vineae una, et molendino uno, etc. Tabularium S. Vitoni Virdunensis: Dedit... super Mosam in finibus Novae-villae 18. Picturas vinearum, cum silva circumposita, quas dedit dominus Gaufredus Episcopus ad consecrandum sanguinem Domini. Charta Egberti Archiepiscopi Trevirensis ann. 981. apud Browerum in Annalib. Trevir.: In Castenich quoque Picturas 4. in Burbracho Picturas tres cum omnibus ad easdem rite pertinentibus, etc. Vide Pedatura.

Glossae Caes. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 670. col. 2: Habent curtiles duos et faciunt Picturas duas (modo appellamus Picteren) et trialas tres. Et pag. 671. col. 1: Facit pagines septem. Sunt autem ibi Pictiren quinquaginta octo, qui mansi appellantur ibidem; sed non sunt veraciter mansi. Guerardo, Pars vineae pecturis circumclusa. Certe pictura idem valet quod pectura in Cod. Lauresham. num. 3672. tom. 3. pag. 212: Facit... Picturas in sepe et in grania. Vide Pittura.