Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIGMENTUM

PIGMENTUM, Recentioribus usurpatur, pro potione ex melle et vino et diversis speciebus confecta, suavi, et odorifera, ut est apud Joan. de Janua. Catholicum Parvum: Pigmentum, pigment, confection souef, odorant, fait de vin et de miel, et autres espices. Alibi: Nectar, dulcis liquor, vel vinum pigmentatum. Vinum Cypricum, pigmentatum et clarificatum, apud Lambertum Ardensem pag. 119. Mellita ac pigmentata potio, apud Petrum Damian. lib. 1. Epist. 11: Mulsum melle simul et diversis Pigmentorum generibus paratum, eidem lib. 6. Epist. 32. Bacchus pigmentatus, pro vino pigmentato, apud Willelm. Pictav. pag. 198. Petrus Venerab. in Statutis Ordinis Cluniac. cap. 11: Statutum est ut ab omni mellis et specierum cum vino confectione, quod vulgari nomine Pigmentum vocatur, Coena Domini tantum excepta, qua die mel absque speciebus vino mistum antiquitas permisit, omnes Cluniacensis Ordinis Fratres abstineant. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52: Et pigmentum, ad cujus tamen propinationem scilla non sonatur. Lib. 2. cap. 4: Potio pigmentata. Lib. 3. cap. 21: Quotiens Pigmentum datur, ipse modiolis infundit. Occurrit apud eumdem locis aliis, ex quibus colligitur, statis diebus pigmentatam potionem Monachis datam: quod improbat S. Bernardus lib. de Vita et Moribus Religiosor. cap. 8: Quale est autem illud, quod nonnulla Monasteria, ex more observare dicuntur, in magnis videlicet festis vina delibuta melle, Pigmentorum respersa pulveribus, in Conventu bibere ? Charta Caroli C. apud Joan. a Bosco et Joan. le Lievre in Vienna: Illud etiam donativum censale, aliud in speciebus vel in Pigmentis Graecorum, praeter justitiam, quam nostrae camerae reservavimus. Vide Fragmentum Historicum de Concilio Aquisgranensi, Rembertum in Vita S. Anscharii num. 59. Joan. Diacon. in Vita S. Gregorii Mag. lib. 2. cap. 26. Testamentum Suggerii Abbat. etc.

Pimentum, pro Pigmentum. Laudat Salmasius ad Vopiscum pag. 404. Excerpta Apicii a Vinidario hoc titulo: Brevis Pimentorum, quae in domo esse debent. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu ch. 215: Et in festivitate O. SS. unum receptum in refectorio de pane et vino, et Pimento, et piscibus, et fabis, etc. Reg. episc. Nivern. ann. 1287: Item si dominus episcopus.... celebraverit missam in abbatia B. Mariae, abbatissa debet eidem domino unum pavonem et unam tinetam pimenti: cucufae et corrigiae defferentium dictum pavonem et Pimentum, debent remanere cambellariis domini episcopi. Ita Piment usurparunt nostri. Le Roman d'Auberi MS.: Qui porteront le vin et le Piment., MS.: Vins vermaus, et blans, et herbez, Et de Pieumens y ot assez., MS.: Et plein bocel de vin o de Pimant. Chron. MS. Bertrandi du Guesclin: Tant luy ont presenté de vin et de Piment, Qu'il fut tout enyvrez, car li vin le sourprent. Alibi: Ne ne beuray de vin, ne de Piment jolis. Rursum: Et quant raffrechi fut l'Abbé à son talent, Et il ot bû un cop de ce riche Piment., MS.: Et si furent bien abeuvrez De Pymant qui n'est pas peuvrez. Hist. Prioratus de Vigmore in Agro Hereford. in Anglia: Il dona adonks al Evesk une juste d'argent pleine de Piement, laquelle il reçut pur grant doun.

Pigmentale, pro Pigmentum, apud Ebrardum Betuniensem contra Valdenses cap. 20.

Pigmentarius, vel Pimentarius, Pigmenti confector, ἀρωματοπώλης, in Glossis Graec. Latin. sic etiam legendum in Lat. Graec. Glossae Graec. Gr. MSS. Regiae: Πιμεντάριοι, οἱ ϐοτανολόγοι. Pigmentarius, in vet. Inscript. 1033. 1. apud Firmicum, Aponium lib. 5. Commentar. in Cantica Canticor. et Martianum JC. Pigmentaria ars, apud eumdem Aponium lib. 3. et Gilbertum Episc. Londin. in eadem Cantica cap. 5. num. 13. Sed de Pigmentis et arte pigmentaria, plura Salmasius ad Solinum pag. 1051. et Beroaldus ad Apuleium.

Pigmentum, metaphorice pro Oratio in Dei amorem excitatoria, apud S. Rembertum in Vita S. Anscharii cap. 35. saec. 4. Bened. part. 2. pag. 107: Denique ex ipsis compunctivis rebus, ex sacra Scriptura sumptis, per omnes psalmos propriam aptavit oratiunculam, quod ipse Pigmenta vocitare solebat: ut ei psalmi hac de causa dulcescerent. In quibus videlicet Pigmentis, non compositionem verborum curabat, sed compunctionem cordis tantum quaerebat: in quibus Pigmentis aliquando Dei laudat omnipotentiam, et judicium; aliquando semetipsum vituperat, aliquando Sanctos, qui Deo obediunt, beatificat; aliquando miseros et peccatores luget. Eadem ratione divini Pigmentum verbi occurrit in Vita S. Gerardi saec. 5. Bened. pag. 273. ubi addit anonymus Scriptor: Noverit utique sermonem divinum aptissime appellari Pigmentum, qui quo magis ruminando teritur ore sermocinantium, eo magis reddit saporis odorisve oblectamentum.