Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIGMENTUM

PIGMENTUM,² Species aromatis, Gall. Epice. Pimienta Hispanis est piper: sed a pipere pigmentum hic distingui videtur. Charta ann. 984. apud Baluz. Histor. Tutel. col. 380: Has res superius nominatas dedit Ecclesiae B. Martini et monachis ibidem Deo famulantibus Johannes abbas, hac quidem conditione ut unoquoque anno in festivitate B. Geraldi tres libras piperis aut Pigmenti Tutelenses fratres Aureliacensibus persolverent. Vide Pignoletum et Piper.