Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIGMENTUM

PIGMENTUM,⁴ Herbae floresque quibus maximis feriis, ut Assumptione, spargebatur ecclesiarum pavimentum: Johannes, prior de Malliaco, decanatus de Yssiaco, Parisiensis diecesis, recognovit quod ipse suspensionis sententiam incurrerat, de mandato officialis Parisiensis, pro eo quod, ex parte ipsius officialis monitus per decanum de Yssiaco, ut quadrigatam Pigmenti, in vigilia Assumptionis beate Virginis nuper preterite, ad ecclesiam Parisiensem adduci faceret, prout consuevit fieri a prioribus decanatus de Yssiaco, non adduxit. (Cartul. N. D. Par. III, 285, ann. 1261.)