Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PINCERNA

PINCERNA, Qui vinum convivis miscet, a Graeco πίνειν ϰίρνα, ut censet Tanaquillus Faber Epist. 76. Gloss. Gr. MS. Reg.: Οἰνοχόος, ὁ πιγϰέρνης. Glossae MSS.: A Caliculis, Pincerna. Joan. de Janua: Pincerna dicitur vini dispensator, vel potius propinator, qui porrigit ex officio poculum domino suo. Et dicitur Pincerna, quasi penum cernens, i. Cellarium: quia semper habet oculos ad vinum suo tempore propinandum. Catholicon parvum: Pincerna, Bouteiller. Vide Glossar. med. Graecit. in Πιγϰέρνης, et Ἐπιϰέρνης col. 1167. unde etymon arcessit Forcellin. voce Pincerna. Lampridius in Alexandro Severo: Vestitores et pictores, et Pincernae, etc. Valerius in Epist. ad Ruffinum: Sic sementem serit Pincerna pluviarum auster. S. Hieronymus in Quaest. in Genesim: Ubi nos posuimus Principem vinariorum,... quem nos possumus more vulgi vocare Pincernam. Nec vile putatur officium, cum apud Reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, Regi poculum porrexisse. Gregor. Turon. lib. 2. Histor. cap. 23: Cui oblato, Pincerna, poculo, ait, etc. Apud Hariulfum lib. 4. cap. 22: Hugo Pincerna Regis. In Charta Gervini Abbatis Centulensis, eidem Hariulfo Buticularius regius dicitur. Theodolfus Aurel. lib. 3. Carm.: Adveniat Pincerna potens Eppinus, ét ipse Pulchraque vasa manu, vinaque grata vehat. Guillelm. Apul. lib. 4. de Gestis Normannorum: .... Iste solebat Crateras mensis plenas deferre lyaeo, Et de Pincernis erat inferioribus unus. Petrus Damian. in Vita S. Odilonis Abbat. Cluniac. cap. 13: Allatum ergo (vinum) ante se posuit, et ipse potissimum more Pincernae sibi duntaxat et Abbati, qui juxta se discumbebat, expendit. Vita MS. S. Winwaloei: Item quidam vir nomine Warhenus, erat vir nobilis et auctor atque Pincerna Regis Grudloni, etc. Theodorus: Nomen Pincernae quod possedit prius Hebe. Vita S. Hermelandi Abbat.: Ex tirunculo ita perfectus effectus est miles,..... ut nimio eum Rex amplectens amore, dispensatorem sui potus, Principemque, renuente eo, constitueret Pincernarum. Ubi Princeps Pincernarum, is est qui ἀρχιοινοχόος dicitur Gen. cap. 40. v. 2. et Philoni lib. περὶ ὀνείρων. Diploma Ludovici II. Imper. filii Lotharii subscribit, Hechideus Comes et Primus Pincernarum, in Chartulario Casauriensi. Vide Buticularius in Butta 3. et Murator. Antiq. Ital. tom. 1. col. 118. Capitalis Pincerna dicitur, Radulphus Cotiller, in Chartul. Henr. V. et VI. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 84. v°. Πιγϰέρνης, passim apud Byzantinos Scriptores. Gloss. Gr. Lat.: Πιγϰέρνης, Pocillator. Haud scio an huc pertineat vox Pinconart qua utitur MS.: Gautier avons perdu qui ert pru et voisox, Ja l'ont pris Sarrasin ou Pinconart ou Rox. Vide Pincinnati.