Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): Pincerna

Pincerna,² Pincernia, Cella vinaria. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus in eodem loco de Flamarenxis totum emolumentum, jus et deberium Pincernae sive tabernae et macelli. Ibidem: In Pincernia sive botelheria, quae est prope dictam coquinam, etc.

Pincernarius, ut Pincerna. Diploma Adephonsi Regis Hispan. ann. 1094. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 549: Sancius Pincernarius Regis confirmat. Diacus coquinarius Regis confirmat.

Pincernare, more Pincernarum vinum praegustare, priusquam Principi propinetur. Fortunatus lib. 5. Poem. in Epist. ad Martinum Episc. Gallic.: Dives pauperi propinavit, et, ut ita dixerim, quasi falerni nobilis ipso me prius odore Pincernante, supplevit.

Pincernatus, Dignitas Ecclesiastica. Albertus Argentinensis ann. 1349: Joannem de Liechtemberg, qui et in Argentinensi Ecclesia praeposituram, Decanatum, Cantoriam, et Pincernatum simul tenebat. Adde pag. 160. Vide Pintrici.

Charta ann. 1329. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 113. col. 1: Officium Pincernatus, ad quod pertinet decima in Morscheit, cum jure patronatus ecclesiae.