Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSQUE

ABSQUE, Praeterquam. Aurel. Victor Schotti in Augusto: Felix adeo, Absque liberis, tamen simulque conjugio. In Caligula: Immaturo Absque Octaviani interitu. In Hadriano: Apud Bajas tabe interiit anno Imperii Absque mense vicesimo secundo. Utitur etiam non semel Ammianus, ut et alter Victor in Vitell. Vespas. et Theod.