Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PISCINA

PISCINA, Locus in quo manus Sacerdotes lavant, et ubi ablutiones Sacerdotis, Missam celebrantis, injiciuntur, in lib. Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 21. 53. in Statutis Synodalibus Odonis Episcopi Parisiensis cap. ult. num. 24. 28. in Concilio Salmuriensi ann. 1253. cap. 3. in Synodo Bajocensi ann. 1300. can. 21. 22. et apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 1. num. 39. Summula Raymundi Ordin. Praed. de lotione calicis: Hanc in piscinam volo projicias, vel in ignem. Vide Concilia Rotomagensia pag. 228. et Glossar. med. Graecit. voce Ἰπνός, col. 519.

Piscina, Solium balnei. S. Augustinus lib. de Dialect. cap. 5: Piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, cum nihil piscibus simile habeat: videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistae lib. 3. Passion. de Balneo: Et sic stet aliquandiu in solio, ac post modicum descendat in Piscinam. Ubi Glossae MSS.: Solium balneorum vocant Piscinam, vel quodlibet, in quo continetur aqua.