Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PISCINA

PISCINA,² Locus in quo piscatur, Stagnum, Gall. Etang. Charta Arnulf. Luxov. Episc. in Tabul. Corbeiensi: Omnes autem aliae res, quaecumque in controversia nominatae fuerunt, tam in placitis quam in regardis, in molendinis, in pratis, in pascuis et Piscinis, in grangia, etc. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 395: Et cuidam viro presbytero concessit res cum Piscinis v. ad linum macerandum in Decano.