Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIUS

PIUS, Epitheton, ut videtur, urbis Toletanae, apud Isidorum Pacensem Episcopum in Chronico aera 685: Hic crebra Concilia clarente Eugenio urbis Regiae Metropolitano Episcopo Toleto Pio... recollegit. Ex quo sane loco dubium videtur, quod alias asserit Antonius Augustinus de Numismatibus dialogo 7. Inscriptionem, quae in aversa complurium nummorum Hispaniae Gothicorum Regum conspicitur ac legitur, Toleto Pius, vocem postremam ad Principem, cujus est, spectare, ut in Leovigildi Regis numismate, Toleto Justus. Hunc lege, si tanti est, et expende. Ejusmodi etiam Regum Hispanicorum Gothicos nummos cum hac voce, Pius, adjecta urbium aliarum nominibus recenset Ambrosius Morales toto lib. 12. ubi quasdam profert, quae habent Toleto Justus, Elbora Justus, cap. 4.