Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PIUS

PIUS,² Titulus in monetis Romae cusis concessus, non Ludovico tantum, qui eo agnomine solet etiamnum appellari; sed et Lothario ejus filio tributus, qui tamen parum pius extitit: unde pietatis imperatorum causa minus, quam ex usu iis tunc concessum fuisse existimo: nisi alius tum fuerit, quam nunc est, hujus vocis intellectus: quod mihi haud improbabile videtur. Consule Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 549. Vide supra Piissimus.

A voce Pius, haud dubie Actiones scenicas, quibus acta Christi vel Sanctorum exprimebant, quod pietati conducere posse ipsis videbatur, Piteux vel Pitoux appellarunt olim nostrates. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 26: Comme plusieurs amis charnelz de Jacob le Grant deussent et eussent promis aux enfants dudit Alixandre de venir à un esbatement, que on dit Piteux, environ la Chandeleur derrenierement passée ot deux ans, etc. Aliae ann. 1395. in Reg. 149. ch. 30: Advint que à une feste ou assemblée de Pitoux;.... à laquelle feste ou assemblée on a usé et accoustumé de sonner un bassin pour assembler les voisins et gens d'entour, pour venir à ladite feste. Denique aliae ann. 1442. in Reg. 176. ch. 126: Il y avoit une grande assemblée de jeunes gens faisant esbatemens et jeux de personaiges, que on nomme ou pais (Chatellenie de Lille) Piteux. Vide supra Ludus Christi, Moralitas 2. et Personagium 3.