Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLACEO

PLACEO, (PLACEARE) Incedere, ambulare, Ital. Piaggiare, quibus Piazzeggiare, per plateam incedere sonat. Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 96. ex Cod. reg. 4622. A.: De Placeando ante domum suam, post signa pulsata et sine lumine et sine poena et bampno. Item quod quisque possit Placeare ante domum suam, sive ex alia parte viae, etiam post signa pulsata sine lumine.