Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLACO

PLACO, (PLACERE) Placitum suum implere, juri stare. Lex Ripuar. tit. 67. ยง 3: Quod si sacramentum ille, qui prosequitur, non pronunciaverit, ipse qui Placuit, ante annum revolutum, vel 7. noctes, sacramentum suum coram testibus offerat, et conjurare studeat, et deinceps innocens habeatur. Melius placitavit edidit Baluzius.