Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLACO

PLACO,³ (PLACARE) ex Gall. Plaquer. Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 1: Domos Ecclesiarum occasione quacunque serrare, seu claudere, vel ferrare, seu Placare, etc. Ubi legendum arbitror Plancare. Vide in hac voce.

Placare Sigillum, Apponere. Continuat. Chron. Guillel. Nangii tom. 11. Spicil. Acher. pag. 751. ad ann. 1331: Ipsamet recognovit et modum faciendi et Placandi sigillum coram Rege ostendit.

Consule Diplom. Mabil. lib. 2. cap. 14. pag. 131. Vide Placatum.