Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLACO

PLACO,⁴ (PLACARE) a Gallico Plaquer, Inducere, vulgo Enduire, crepir, unde Placatura, ipsa inducendi actio, Gall. Placage. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1520. ex Tabul. ejusd. eccl.: Item pro tribus belneriis de cendrea ad Placandum in circuitu chori ecclesiae. Item pro Placatura sacristiae S. Michaelis ab extra, xxxij. sol.