Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLAGA

PLAGA,² f. pro Plagia, Locus vacuus aedificationis aptus. Charta ann. 1203. in Hist. Ms. monast. S. Andr. Avenion. fol. 38. v°.: Concessit..... ut castellum in eo construeret, ea tamen lege, ut quicumque domos ibi vellent aedificare, duos nummos usitatos de singulis parietum, vulgari mensura definitorum, Plagis, annuatim..... penderent. Vide infra Plaidura.