Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANTIQUO

ANTIQUO, (ANTIQUARE) In antiquum statum restituere. Gerardus Abb. in Vita S. Adalhardi num. 21: Nec ante desistit, quam foedus inter eos usque ad oscula restituit: pacem partibus redintegrat, mores et fines certo limite Antiquat. His ergo et similibus foederabat regnum indefessus. Vereor ne legendum sit Adaequat. Alia notione occurrit mox in Antiquarius.

Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646: Antiquare, quae ante inte in augeres sunt (sic). Alii, Antiquare, ad statum revocare. Aliud Lat. Gall. ex Cod. 7692: Antiquari, esveller.