Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLANO

PLANO, (PLANARE) Adaequare, planum reddere; item demoliri, subvertere. Burchardus in Epist. de Excidio Mediolan. apud Murator. tom. 6. col. 915: Conventio talis erat: totum fossatum Planare, muros et omnes turres destruere, etc. Laurentius Veron. ad ann. 1104. ibid. col. 158: Ut castella trahant Pisani moenia sternunt, Urbeque de capta Planant obstantia quaeque.

Planare, Eradere, expungere. Consuet. antiquae Canon. Regul. cap. 15. apud Marten. Collect. novae part. 1. pag. 317: Nullus ingrediatur coquinam, excepto cantore et scriptoribus ad Planandam tabulam, aut faciendum incaustum, ad exsiccandum pergamentum. Vita B. Notkeri tom. 1. April. pag. 593: Videt iterum diabolum manu celerrima quod scripserat Planasse. Vide Plana 2.

Hinc nostris Planer, pro Défalquer; de summa deducere. Charta Ludov. comit. Fland. ann. 1331. ex Chartul. 2. Fland. ch. 573. in Cam. Comput. Insul.: Nous avons mandé.... à tous nos reneurs .... qu'il Planaissent et ostassent de nos gros briefs de renenghe... cinquante quatre livres, etc.