Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLEBES

PLEBES, vel Plebs, Fideles, qui Episcopo vel Sacerdoti proprio subsunt. Ugutio: Plebs collectio hominum. Item Ecclesia baptismalis. Et proprie plebs, hominum: plebes, Ecclesiarum. Ebrardus in Graecismo: Plebs hominum dicas; sed Plebes Ecclesiarum. Salvianus lib. 6. de Gubernat. Dei: Quae spes Christianorum Plebibus ante Deum ? Lex Bajwar. tit. 1. cap. 13. § 1: Ut nulli Presbytero vel Diacono liceat habere secum in domum extraneam feminam, ne... Plebs per ejus offensionem corruat. Capit. Caroli C. tit. 5. cap. 4: Et illuc Presbyteri Plebes suas adducant, etc. S. Cyprianus in Epist. ad Clerum Hispan. inter Conc. Hisp. tom. 1. pag. 203.: Felici presbytero et Plebibus consistentibus ad Legionem et Asturicae, etc. Contestatio Missae 2. in Rogat. apud Mabillonium Liturg. Gall. pag. 265: In hoc jejunio triduana humiliatione instituto, invictum hoc signum cum Plebium cuneis praeferentes, etc. S. Paulinus Poem. 6. de S. Johanne Bapt.: Consona quem celebrat modulato carmine Plebes. Lex Roman. Utinens. lib. 4. tit. 7.: Quicumque homo servos suos ingenuos dimiserit in bassilica presente sacerdotes et Plebem dimittat. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. tom. 1. § 131. not. B.

Plebes, Laicorum ordo. Glab. Rodulph. in prol. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 1: Quae videntur fieri tam in ecclesiis Dei, quam in Plebibus, minime abdenda, etc. Vide supra Plebeïus.

Plebes, Dioecesis, paroecia, districtus Episcopi vel Sacerdotis. Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio: An negabis, te exhonorasse Dominum, tollendo Sacerdotes e Plebibus, quos ordinavit ille ? Idem lib. 2: Tulisti Episcopos e Plebibus. Concilia Afric. can. 20: Statutum est, ut Plebes, quae in dioecesibus ab Episcopis retinentur, quae Episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus Episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant Rectores, id est, Episcopos. Quo loco Codex Canon. African. cap. 53. habet τὰ πλήθη. Capit. 72. λαοί. Collatio 1. Carthagin. cap. 65: Nam in Plebe mea, id est, civitate Constantinensi, adversarium habeo Fertunatum. Concilium Milevit. cap. 21: Placuit, ut quicumque Episcopi quascunque Ecclesias vel Plebes, quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non repetierint ut causas suas, etc. Concilium Carthag. VI. cap. 2: Faustinus Episcopus Plebis Potentinae, provinciae Italiae. Charta ann. 1206. in Tabul. castri Blein.: Dedi B. Matthaeo tres peceatas frumenti in perpetuum possidendas in tribu Moeenvili, quae est in Plebe Ugon. Vide Concilium Carthag. I. can. 5. 7. 12. Carthag. III. can. 20. Acta Synodi Carthag. ann. 525. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 5. 7. 9. 10. Canones S. Patricii cap. 24. 33. Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 236. 308. Concilium Ticinense ann. 855. etc.

Plebes, Ecclesia parochialis; Italis Pieve. Ecclesia plebi congrua, in Charta Angilrami Archiep. Viennensis tom. 12. Spicilegii Acheriani. Ecclesiae baptismales, quas Plebes appellant, in Synodo Pontigonensi ann. 876. cap. 11. Plebes baptismalis, in Charta veteri apud Ughellum tom. 3. pag. 41. Ecclesia Plebalis seu parochialis, in Chronico Reichesperg. ann. 1084. 1095. 1131. 1132. Synodus Romana ann. 826. cap. 8: Episcopi in subjectis baptismalibus Plebibus, ut certe propriis, diligenter curam habere debent. Cap. 16: Nulli Episcoporum liceat res immobiles de subjectis Plebibus, seu aliis locis piis in proprio usu habere, etc. Concilium Valentinum III. ann. 855. cap. 17: Ut ipsa visitatio Plebium et parochialium Sacerdotum... juxta canonicam institutionem fiat, etc. Joannes Gualbertus Vallis Umbrosae Abbas in Epist.: Dum autem parochias per Ecclesias baptismales, quas Plebes vocant, Episcopus circuit, etc. Synodus incerta ann. 904. cap. 12: Ut singulae Plebes Archipresbyterum habeant... qui non solum imperiti vulgi sollicitudinem gerant, verum etiam eorum Presbyterorum, qui per minores titulos habitant, vitam jugi circumspectione custodiant. Adde Synodum Pontigonensem cap. 7. Bulla Joannis IV. PP. apud Ughellum in Episcopis Aesernensibus: AEdificavit Ecclesiam vocabulo S. Mariam, eamque in Plebem erectam dotavit suis propriis bonis. Bulla Paschalis II. PP. apud Herimannum de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 87: Illis tantum Ecclesiis, quae Plebes dicuntur, deberi decimas indicat. Domnizo lib. 1. de Vita Mathildis cap. 16: Sed et omnis Episcopus urbis Plebes vendebat, quas sub se quisque regebat. Idem lib. 2. cap. 1: Plebes, capellas, precio clericis tribuebant. Adde Bullam Innocentii PP. ann. 1070. apud Franc. Mariam in Mathildi lib. 3. Innocentium III. lib. 13. Epist. 178. etc. Vide Muratorii Dissertat. 74. in Antiq. Ital. med. aevi tom. 6. col. 359. sqq.

Plebes. Villas seu vicos paroeciales plebium nomine appellare familiare est Britonibus. Vita S. Conwoionis saec. 4. Bened. part. 2. pag. 194: Ille Conwoion quem quaeris, filius cujusdam nobilissimi est viri, nomine Cononi,... de Plebe Camliciaca, ex genere senatorio. Ibidem pag. 201: In illo die tradidit supradictus Nominoe quartam partem Plebis Bain sancto Salvatori... Placuit ei (Ludovico Imper.) quod Nominoe fecerat:... insuper etiam totam Plebem Bain, sed et aliam Plebem, nomine Lancum, tradidit. Ita hanc vocem apud Britones saepius usurpatam iterum evincit Hist. Roton. Monast. lib. 1. cap. 48. etc. Hinc

Plebicula, Ecclesiola, vel potius viculus, villula. Vita S. Conwoionis mox laudata ibidem pag. 203: Illo vero die dedit Ludovicus Imperator abbati Conwoiono plebem, quae dicitur Rannac, atque aliam Plebiculam, quae vocatur Placia, necnon et aliam Plebiculam quae nuncupatur Ardon. Charta Junkeni Archiepiscopi Dolensis, apud Augustinum du Pas: Quandam Plebiculam, Gwerwidel nomine, cum silvis, aquis, etc. Alia ann. 1101. apud eumdem pag. 624: Nec non quandam Plebiculam, quae vocatur Alarac, quae erat dedita victui dictae Congregationis, ditioni Prioris qui praeesset illi loco, in perpetuum contulit.

Plebs, Conventus publicus. Leges Lotharii cap. 13. apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 138: Ostendatur (Charta) ante Episcopum, et Comitem, et judicem vel vicarios, aut in Plebe, ut veraces esse cognoscantur.

Plebs Parva, Plebecula, Gall. Populace, petit peuple. Charta apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. pag. 555: Et cum gentes parvae Plebis et alii ponerent paleas et pannos in via sua, etc.

Plebes, dicta etiam Ecclesia Cathedralis seu Episcopalis. Charta Caroli Calvi pro Ecclesia Parisiensi in Pastorali minore Eccl. Paris. et in 9. Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ch. 5. ex Tabul. Regio: Ideoque dum pluribus habetur praecognitum, qualiter Ecclesia Parisiaca, quae est in honore S. Mariae matris Domini nostri Jesu Christi, et S. Stephani Protomartyris, et S. Dionysii, et S. Germani, et S. Marcelli, vel S. Clodoardi Confessoris, vel caeterorum dominorum, quorum pignora in ipsa Plebe vel in ipsa Ecclesia Parisiaca adunate requiescunt, etc. Occurrit ibi non semel. Ubi plebem malim de dioecesi seu districtu Episcopi interpretari; quod cuique attente legenti patebit.

Plebes, Decimae Ecclesiasticae, quae ad plebanos vel ad plebanas Ecclesias pertinent. Concilium anonymum anno 904. cap. 10: Ut Plebes Ecclesiae nullatenus aut Comitibus, aut Episcoporum vassallis, aut ullis Laïcis in beneficia tribuantur. Petrus Damian. lib. 4. Epist. 12: Sunt etiam qui Plebes saecularibus tradunt. Et mox: Quid est enim decimas in usum saecularium vertere, nisi mortiferum eis virus, quo pereant, exhibere ? huc accedit quod et Plebesanis justa datur occasio, ut matricibus suis Ecclesiis obedientiam subtrahant, ut non eis legitima decimarum tributa persolvant. Vide Altare 1.

Plebanus, Paroecus, curio, Sacerdos, qui plebi praeest, Italis Piovano, Gallo-Belgis Pleban. Balbus in Catholico: Plebanus, dominus plebis. Presbyter, qui plebem regit, apud Gregorium lib. 3. cap. 3. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 21: Immo etiam Plebanos et Clericos minoris ordinis cohibuit. Sacerdos plebanus, in Chronico Reichersperg. ann. 1144. Clerici plebani, eidem Burchardo cap. 13. Charta Henrici IV. Ducis Slesiae ann. 1288. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 427: Dominus Petrus notarius noster olim Plebanus in Olsnitz, nunc autem Praepositus S. Crucis. Occurrit praeterea in Charta ann. 1196. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 498. Vide Annona missalis. et Haltaus. Glossar. German. voce Leutpriester, col. 1265.

Plebanum vero maxime vocant in Ecclesiis Cathedralibus seu Collegiatis canonicum, cui plebis earum jurisdictioni subditae cura committitur. Statuta Eccl. Argent. ann. 1435. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 532: Statuimus ut promissarii seu praebendarii parochialium ecclesiarum suis Plebanis seu viceplebanis reverentiam exhibeant.

Viceplebanus, Curionis Vicarius. Vide Gretzerum in Episcopis Eystetensibus pag. 458. Socius Plebani dicitur in Statut. eccles. Francof. apud Würdtwein. in Subsid. Diplom. tom. 1. pag. 22: Forma Juramenti Sociorum Plebani... Ego N. juro... quod omnia et singula officio seu ministerio Plebanatus hujus ecclesiae incumbentia quantum michi committentur, exerceam et respiciam fideliter et diligenter, etc.

Plebesanus, apud Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12. et apud Rainerum contra Valdenses cap. 9.

Plebalis Ecclesia, Paroecia. Gerohus Praepos. Reichersperg. de corrupto Eccl. statu apud Baluz. tom. 5. Miscell. pag. 217: Qui vero sine lege claustrali sub lege sunt canonum, sive ab Episcopo, sive ab Abbate, vel Praeposito in ecclesiis Plebalibus ponantur, secundum canones ibidem stipendiandi sunt.

Plebana Ecclesia, Eadem notione, in Chron. Mellic. pag. 53: Dotavit (Leopoldus IV. Austriae Marchiae Mellicensem ecclesiam) quinque ecclesiis Plebanis, cum suis partibus decimationis.

Plebeia Ecclesia, Eodem significatu. Vita S. Audoeni Episc. Rotomag. apud Surium 24. Aug. pag. 259: Eadem cura et diligentia vicos publicos et Plebeias ecclesias fundavit.

Plebesana Parochia, in Vita Altmanni Episcopi Pataviensis sub finem: Haec cum solenni processione plebis Plebezanae parochiae, quae Tuln vocatur, ad memoriam B. viri ducta venisset. Litterae Otakeri Styr. Ducis ann. 1188. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 175: Capellas duas meae ditionis quas a plebano fure absolutas... monasterio Admuntensi potestativa manu contradidi, eo tenore, ut si posthac Plebesana ecclesia in Liegnich... ab Admuntensi coenobio ablata forte fuerit, etc.

Plebisanus, Qui Plebano subest, parochianus. Miracul. B. Wernheri tom. 2. April. pag. 726: Plebisanis ecclesiae Bacheracensis, etc.

Plebanatus, Dignitas vel districtus plebani, Ugutioni et Balbo. Thomas Archid. in Hist. Salonitana cap. 19: Plebanatum Ecclesiae S. Anastasiae contulit nepoti suo. Occurrit praeterea apud Innocentium III. lib. 15. Epist. 198. 199.

Plebatus, Paroecia, districtus plebani. Charta Aimerici Episc. Caesenat. ann. 1274. apud Ughellum tom. 2. Ital. Sacrae: Insuper largior, do, trado... in perpetuum canonicam portionem testamentorum et aliarum ultimarum voluntatum de jure spectantium mihi meisque successoribus ab hac hora in antea in perpetuum per totum Plebatum dictae plebis S. Mauri. Latiori significatu, pro districtu nimirum Archipresbyteri ruralis, usurpatur in Vita B. Finae Virg. tom. 2. Mart. pag. 241: Rector ecclesiae S. Mariae de Alica, Plebatus S. Gervasii, Lucensis dioecesis.