Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PLENUS

PLENUS, Plenum officium, Plena vigilia, Voces usitatae, ubi de societatibus initis inter monachos variorum monasteriorum, quibus sibi invicem preces, cum evita migraverint, pollicentur. Pleno officio significant officium solemne defunctorum, hoc est, cum Vesperis, tribus Nocturnis et Laudibus; Plena vigilia indicant tres Nocturnos. Martyrolog. S. Albini Andegav.: De monacho S. Mariae de Ponte Otranni unum officium Plenum cum Missa. Ibidem: De Canonicis S. Mauricii Andecavensis... vii. vigilias, quarum primam Plenam, ceteras cum tribus lectionibus. Vide Plenarium.

Nemus Plenum, Integrum scilicet et densum, Gall. Un bois bien fourni. Charta ann. 1357. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 521: Item quamdam peciam nemoris, sitam in foresta dictae villae de Nantiau, continentem viginti sex arpenta nemoris Pleni, Gallice Avenable.

Plena Crux. Testam. Petri dom. de Paluello ann. 1241. inter Probat. tom. 2. Hist. novae Burg. pag. 14. col. 2: Concedo ecclesiae B. Vincentii de Cabilone.... omnes annulos nostros et lapides meos et reliquias, quae invenientur in cophinello meo sigillato sigilli mei, pro quadam cruce Plena facienda. Id est, quae tota ex his compingatur.

Ad Plenum informari de re aliqua, Omnino, plene, Gall. Pleinement, apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 417. et tom. 6. pag. 67. Vox non ignota Latinis.

Ad Plenum Ascendere, dicitur de canonico, qui a plano chori ad superiores sedes ascendit. Vide supra, Ascendere.

Ad Plenum Recordari, Gall. Se ressouvenir en plein. Acta Mss. Inquisit. Carcass. ann. 1308. fol. 60. v°.: De quorum numero non recordatur ad Plenum.

In Plenum Dare, Plene, in totum et absque conditione. Pomponius D. leg. 40. tit. 7. lib. 11.

In Pleno Mensurare, id est, Ad mensuram cumulatam; rasae enim opponitur. Charta ann. 1346. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 530: Item pro 152. conquetis avenae,... quarum 12. faciunt unum cartaronem, quia mensurantur et solvuntur in Pleno,... computando cartaronem avenae ad tres solidos Turon... Item pro lv. conquetis frumenti,... quarum undecim faciunt unum cartaronem, quia mensurantur et solvuntur in raso.

In Pleno Vico, Gall. En pleine rue. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 93. Chartoph. reg. ch. 6: Cum dictus Richardus dagam suam in Pleno vico... super ipsum Johannem traxisset, etc.