Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): POCULUM

POCULUM, Quaevis potio, maxime vero Potus in usus domesticorum. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 463: Sibi imponebatur pociones seu mala Pocula dedisse seu administrasse cuidam filiae,... ex quibus Poculis dicta filia devenit insensata. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Item plus unam barriquam Poculo sive vinada plenam. Ibidem: Item plus unam pipam ex Poculo sive vino agasato plenam. A Latino Poculum, diminutivum Poçonet et Poçonnet. Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 392: Adonques ladite Marote prist un Poçonnet et vint à ce ruissel et volt puisier de l'iaue. Occurrit etiam tom. 1. Fabul. pag. 241: Son Poçonet et s'escuelle, etc.

Poculum Excommunicationis propinare, Excommunicare, in Charta Burch. Camerac. episc. ann. 1118. ex Chartul. antiq. S. Autberti fol. 15. v°.

Poculum Caritatis, Convivium, quo amici excipiuntur. Vita B. Edmundi Cantuar. Archiep. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1809: Die sancti Gregorii Papae, Papa Gregorius Praelatos, quotquot in curia aderant, invitavit ad caritatis Poculum. Vide Potus.

Poculum Laudis Judaeis dicebatur illud, quo convivium Agni paschalis claudebant. Vide Eucharistia initio.