Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABSTERGEO

ABSTERGEO,² (ABSTERGERE) Aribo episc. Frising. in vita S. Corbiniani tom. 3. Sept. pag. 282. col. 1: Tunc vir Dei crebris advenientium colloquiis occupabatur,.... quod magnis fletibus atque lamentis se Abstergere nitebatur. Ubi delendum forte pronomen Se; adeo ut sensus sit, quod in his colloquiis peccasse autumabat, fletibus abstergere nitebatur: nisi cum Hagiographis pronomini Se praeponas a et interpreteris, Repellere conabatur.