Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PONDUS

PONDUS, abusive dicitur pro una libra, vel unus as est. Joan. de Janua. Gregorius Turon. lib. 10. cap. 19: Multa enim auri argentique in hujus Episcopi regesto Pondera sunt reperta. Fredegarius in Chronico cap. 73: Missorium aureum... pensantem auri Pondus quingentos. Paulus Warnefrid. lib. 3. cap. 25: Cum sub monte quodam introiisset, ubi multa auri Pondera adspexisset. Charta Ludovici Imperat. apud Ughellum in Episc. Volaterr.: Praecepti temerarius violator duodecim Pondera auri probatissimi eidem Ecclesiae persolvere compellatur. Vita S. Deodati Abbatis num. 5: Ac magnificentia amphoris muneris donavit viginti sex Pondera auri argentique, etc. Occurrit passim. MS.: Covert d'un drap outremarin Que sis, set Pois valoit d'or fin.

Charta ann. 1323. ex Tabul. Hospit. S. Jac. Paris.: Campanam ponderis 200. Ponderum, quod pondus quoad hoc competens arbitramur, concedimus. Pois, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1393. ex Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 46: Un Pois et demi de fer menu, etc.

Pondus, Statera seu bilanx publica, qua debent uti, qui merces habent ponderandas, atque etiam id, quod pro hujusmodi pondere exsolvitur. Charta fundat. Monast. B. M. de Consolat. ann. 1244. inter Instr. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 102: Item eisdem monasterio et monialibus donavimus in perpetuum... Pondus nostrum de Autissiodoro, etc.

Pondus Averii. Vide in Averium.

Pondus de Basceia, Quo marca Basceiae appendebatur. Charta Petri episc. Attrebat. ann. 1201. ex Tabul. monast. de Laude: Per idem tempus Bartholomeus de Coidnes vendidit fratribus de Los xviij. marchis, ad pondus de Basceia, alodium quoddam.

Pondus Canavazerium, Quo cannabum appendunt, in Statutis Saluciar. collat. 4. cap. 118: Ut Pondere canavazerio semper canapum ponderetur.

Pondus Caroli, quod scilicet Carolus Magnus instituit. Arnoldus Lubecensis lib. 3. cap. 2: Ut quatuor millia marcarum cum filia persolveret librata Pondere publico, quod Carolus Magnus instituerat. Charta ejusdem Caroli pro Ecclesia Osnabrugensi ann. 804. apud Crantzium in Metropoli lib. 1. cap. 2. in Monumentis Paderbonensibus pag. 327: Sexaginta solidos nostri Ponderis. Charta Friderici II. Imper. apud Albericum in Chron. MS. ann. 1234: Regi centum libras auri in Pondere Caroli persolvet. Exstat apud Gruterum 222. 9. ponderis aenei figura cum hac inscriptione, Pondus Caroli, quod pendere dicitur uncias tres et scrupula viginti.

Pondus Palatii, idem dicitur, in Charta Ludovici Pii apud Doubletum pag. 736: Viginti pondo argenti probati... ad Pondus nostri Palatii solvere cogatur. Vide Regulam Canonicorum ex Synodo Aquisgran. cap. 122. extremo. Meminit etiam Ponderis Palatini Charta alia Dagoberti Regis, apud eumdem Doubletum pag. 661: Legibus artatus auri purissimi 10. libras, ac argenti probatissimi pondo 20. ad Pensum nostri Palatii persolvere cogatur.

Pondus Coloniense, Idem etiam videtur quod Pondus Caroli Magni. Charta Friderici I. Imper. ann. 1162. apud Diagum in Comitibus Barcinon. lib. 20. cap. 174: Quindecim marchas auri boni ad justum Pondus Coloniense, etc. Alia Henrici VI. Imp. ann. 1189. apud Ughellum in Episcopis Volaterran.: Persolvant sex marcas puri argenti ad pondus Coloniense. Adde Matth. Paris ann. 1193. pag. 122. Idem etiam pondus obtinuit in Dania et Suecia. Charta Waldemari Regis Daniae ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Histor. Dan.: Item omnia quae sub pondere vendi solent, possunt in ipsorum bodis sive vicaen vendere et alienare, et cum statera Coloniensi, et pondere debito vendere et trutinare. Libra Coloniensis, in alia Waldemari Sleswicensium Ducis anno 1340. apud eumdem pag. 459. Marcae argenti puri monetae Coloniensis, in Charta Caroli IV. ann. 1350. apud eumdem Pontanum pag. 477. Adde Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicae pag. 75. 86.

Pondus Normannorum, in charta Comit. Holsat. ann. 1254. apud Lappenb. Origin. Hanseat. pag. 69: De vase vini quod Hamborch comparatum 8. den. de dimidio vase 6. den. si vero minus fuerit de quolibet Normannorum Pondere tertium dimidium denariorum persolvant. Vide ibi Glossarium in voce Pondus.

Pondus Trecense, quo Marca Trecensis appendebatur, in Charta ann. 1203. in Probat. Histor. Drocensis pag. 252. in aliis ann. 1221. in Probat. Histor. Castilioneae pag. 42. 85. Vide Marca Trecensis.

Pondus Pruvinense, a Pruvino in Campania oppido, ubi cudebatur moneta Comitum Campaniae, in Charta ann. 1238. in Probat. Hist. Drocensis pag. 261.

Pondus Lombardorum, etc. Chartul. Latiniac. fol. 246. v°.: Ce sont aucunes fermes, qui estoient de prouffit à l'abbaye de Laigny ès foires de Champaigne et Brye... Le poix aux Prouvinciaulx xiijxx. livres. Le poix aux Lombards vjxx. livres. Cil de Rains xxxviij. liv.

Pondus Cathaniae, apud Scotos, quo ii utuntur in emendo et vendendo, in Assisa Regis Davidis de Ponderibus et mensuris cap. 5. et in ejusdem Statutis cap. 14. Est autem Cathania, Scotiae provincia in extrema regni plaga ad Septentrionem, Caithnes dicta, Cathanesia Buchanano lib. 1. Cathenessia Boëthio lib. 7.

Pondus Foeni. Acta Murensis Monasterii pag. 51: Habemus in Immensée 7. diurnales et piscinam,... de pratis autem ad 16. Pondera foeni.

Pondus Genitalium, Hernia, apud S. August. lib. 22. de Civ. Dei cap. 8: Quidam Curabitanus non solum a paralysi, verum etiam ab informi Pondere genitalium, cum baptizaretur salvus factus effectus est. Vide Ponderum.

Pondus Magnum et Parvum, Quanti utrumque fuerit discimus ex Charta ann. 1185. in Chartul. Meld.: Tres librae cerae ad parvum Pondus, vel una ad magnum Pondus.

Pondus de Marco, subtile, in Statutis Saluciar. Collat. 4. cap. 118: Quilibet emens pesum Saluciarum teneatur habere Pondus subtile, sive de marco.

Pondus Vini. Acta Murensis Monats. pag. 61: De vitibus autem, sive quod nos plantavimus, vel plantatas invenimus, quando primum possidemus, quod ad decem Pondera vini pertingit ad nostram mensuram. Rustici autem qui habent mansos, Pondera dabunt suae mensurae.

Pondus Fili, Certa fili quantitas insimul collecta, nostris Pois. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 187: Cum dictus Johannes quandam quantitatem, sive Pondus fili,... vulgaliter Chaine de fil nuncupatam, cepisset, etc. Aliae ann. 1413. in Reg. 167. ch. 230: Deux Pois et demi ou environ de fille linge à faire toille.

Pondus Grande et Minus. Arest. ann. 1403. 1. Jun. in vol. 9. arestor. parlam. Paris.: Item pro praecentore minore, in prima tracta certam quantitatem pecuniae, dictam Pondus grande et Pondus minus. Certaine quantité de pecune, que l'en appelle le Poids grand et le Poids mineur, qui poize treize onces ou environ, in alio Arest. ann. 1402. 19. Apr. ibid.

Pondus Regis, Locus, ubi pondera regia seu publica erant. Necrolog. eccl. Paris. Ms.: Cum nobilis et potens domina Margareta de Rupe-Guidonis... nobis et ecclesiae nostrae... vendidisset pondus, vulgariter Pondus regis nuncupatum Parisius in vico de bufeteria, vulgariter vicus Lombardorum nuncupato; ac Pondus cerae in villa Parisiensi pretio 2175. lib. Turon. etc.

Pondus, Res quaevis in fasces collecta, vel in dolia, si liquida est, infusa. Chartular. Latiniac.: Quadriga quae portat trossellos vel fagotos vel Pondera, solvet in exitu portae pro qualibet pecia duos denarios. Tria Pondera de mostayla, in Charta ann. 1327. ex Tabul. S. Victoris Massil.

Nostris Poise. Pedag. Paris. in Reg. Cam. Comput. sign. Pater fol. 248. r°: Charbon de terre, la Poise viij. den. Aliud Peron. ex Chartul. 21. Corb. fol. 334. v°: Item ung homs qui porte allés, le Poise doit iiij. den. et y a iiijxx. loyens en la Poise.

Varia ponderum signa, quorum formas et characteres exhibet Isidorus lib. 16. Orig. cap. 26. hic pingere noluimus, cum cuivis liceat ea apud laudatum auctorem vel apud Martinium in Lexico inspicere.

Pondus Obscoenum. Articuli Cleri Anglicani oblati Edwardo II. Regi Angliae ann. 1316. cap. 10: De his qui ad Ecclesias confugiunt: Et dum sunt in Ecclesia, custodiuntur per armatos infra coemeterium, et quandoque infra Ecclesiam ita arcte, quod non possunt exire locum sacrum causa superflui Ponderis deponendi, nec permittitur eis necessaria victui ministrari.

Pondus, Onus, Gall. Charge. Charta ann. 1282. in Chartul. Cluniac. ch. 393: Tenetur dictus Hugo garantire ecclesiae Cluniacensi praefatae erga omnes absque omni honere feudi, retrofeudi et alterius Ponderis vel etiam servitus.

Pondus Urbis, quae Aquae-Veteres, vulgo Oudewater, dicitur, Genus purgationis, de quo Balthasar Bekker lib. 1. cap. 21. in opere cui titulus Le Monde enchanté, tom. 1. pag. 318. Ipsum consule.

Ponderatio, Quod pro ponderibus publicis exsolvitur, dum res et merces ponderantur, Nostris, Droit de poizage. Jus ponderis virgae, in Charta ann. 1332. ex Regesto Leopardus in Camera Comput. Aquens. Charta Joannae Comitissae Flandr. ann. 1243. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fl. cap. 28: Ab omni exactione passagii, thelonei, rotagii, Ponderationis, et consuetudinum hujusmodi, etc.